{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 376.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 376.1-4","ref":"376.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/376.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/376.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/376.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Haec autem Aequatio nulla est, Sole in auge uel opposito sui eccentrici constituto, propter dictarum linearum conuenientiam: maxima uero dum Sol statuitur in medijs longitudinibus. In punctis autem aequaliter ab auge distantibus, eandem aequationem accidere necessum est. Ergo solum in auge, atque in eius opposito, medius motus Solis & uerus ijdem sunt. ¶ Ex his concluditur, Solem irregulariter moueri cir ca Mundi centrum: impossibile est enim, eundem orbem super diuersa centra regulariter circunduci. Sequitur etiam, Solem ipsum tardius in Ecliptica moueri per partem eccentrici superiorem: uelocius autem, dum per inferiorem eccentrici graditur partem. ¶ Verum itaque motum Solis, ex supradictis omnibus, ita colligimus. Inuento motu augis, is a medio motu Solis uenit auferendus, accommodato (si expediat) circulo: relinquetur enim Solis Argumentum. Cum quo quidem Argumento, aequatio Solis ex propria decerpitur tabula. Quibus ita paratis, consyderanda est ipsius argumenti magnitudo. Nam si argumentum fuerit minus sex signis communibus, tunc linea medij motus praecedit lineam ueri, fitque propterea medius motus maior ipso uero: auferenda est igitur aequatio ab ipso motu medio, ut uerus relinquatur. Q. si idem argumentum eisdem sex signis majus extiterit, hoc est, dimidium superauerit circulum, uerus motus maior est medio, propterea quod linea ueri motus antecedit lineam ipsius medij: addenda est igitur aequatio eidem medio motui, ut uerus eiusdem Solis motus coalescat. Quemadmodum ex ipsa praecedenti figura deprehendere haud difficile est: & uulgatus tabularum calculus respondenter manifestat. ¶ DIVERSITAS ITAQVE dierum naturalium (ut redeamus unde digressi sumus) quatenus amotu Solis efficitur, ab alterutra longitudinum mediarum solaris inchoatur eccentrici: ubi scilicet medius motus diurnus, uero e iusdem motui diurno contingit aequalis. Prout uero ex rectarum ascensionum difformitate generatur, in ea Eclipticae parte uidetur initianda, ubi unus Aequatoris gradus in recto sphaerae situ cum uno gradu surgit Eclipticae, utpote, circa medias partes quartarum eiusdem Eclipticae a duobus aequinoctijs, totidemque solstitialibus punctis distinctarum, ueluti sunt partes Tauri, Leonis, Scorpij, & Aequarij. ¶ Habetur autem ipsa differentia mediocris & inaequalis cuiuscunque diei, ex proprio & irregulato motu Solis proueniens, in hunc qui sequitur modum.","prev":{"citation":"Protomathesis 375.5-6","label":"375.5 to 375.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/375.5"},"next":{"citation":"Protomathesis 376.5-8","label":"376.5 to 376.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/376.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/376.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}