{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 38.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 38.1-4","ref":"38.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Dupla consequenter 2, fient quatuor: scri be 4 infra lineas aequidistantes, in rectum ternarij immediatè praecedentis. Primo discursu completo, rursum inuenias digitum, sub O, & intra praefatas lineas collocam dum: hoc modo. partire 13 per 4: & habebis pro quotiente 3, unitate relicta. quae unà cum praecedenti tziphra O, efficiet decem: à quibus quadratum ipsius ternarij poterit consequenter auferri. Inscribas ergo 3, sub o: & dicito. quater 3, faciunt duodecim: aufer 12 à supra notatis 13, relinquetur unum. dele itaque 13: & scribe I, super 3. Deinde multiplica 3 in sese, consurgent nouem: tolle 9 à relictis 10, iterum manebit unitas. cancellabis ergo 10: & scribes I, super O. delebis & 4, duplatum prius inuentae radi cis numerum. finaliter duplabis utrunque radicis digitum, utpote 23, fient quadraginta sex: quae figurabis rursum infra lineas aequidistantes, ponendo 6 sub 8, & 4 sub ipsa tziphra o. Deberes consequenter tertium inuenire digitum, sub immediatè praecedenti quaternario dextram uersus inscribendum. At quoniam duplato numero, utpote 46, supra respondent solum I8, quae per eadem 46 diuidi minimè possent: idcirco accipienda est tziphra O, loco digiti (nam unitas superabundaret) & scribenda sub 4, intra iam dictas parallelas. quo facto, cancellabis 46, duplatum prius in uentae radicis numerum: rursumque duplabis 230, & resultabunt 460. haec scribito sub praefatis lineis aequidistantibus: o quidem sub unitate, ô autem sub quaternario, et 4 sub octonario totius numeri superioris elemento. Tandem partire numerum 1841, nuper duplato numero, uidelicet 460 respondentem, per eundem numerum 460: & generabuntur pro quotiente numero 4, unitate relicta. quae unà cum G, primo totius oblati numeri elemento, faciet sedecim: à quibus quadratum eiusdem quaternarij poterit (ut requiritur) auferri. Scribe igitur 4, sub 6, intra lineas parallelas: & dicito primum. quater 4, efficiunt sedecim: aufer 16 à supra notatis I8, relinquentur duo. dele itaque 18: & scribe 2, super 8. Postea dicito. sexies 4, faciunt uiginti quatuor: subtrahe 24, à supra respondentibus 24, nihilque remanebit. cancellabis ergo 24: & tziphram O, relinques intactam. quae tam i etsi primum duplati numeri sit elementum, Numerus propositus. nihil tamen (ut plaerunque diximus) produ cere nata est. Dicito tandem. quater 4, proEadix quadrata. ducunt sedecim: tolle igitur 16, à relictis 16 Dupli radicum numeri. et nullum erit residuum. Vnde praeassumptus numerus 5308416, quadratus est: & eius eadem operare uia. inuenta quadrata radix, 2304.","prev":{"citation":"Protomathesis 37-2","label":"QEXEMPLVM NOSTRO MORE DISCVRRAMVS: QVO SIN","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/37-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/37-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 38.5-6","label":"38.5 to 38.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/38.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}