{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 386","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 386","ref":"386","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/386","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/386","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/386.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":215,"text":"Quod autem dehis consequenter dicitur, qui polum habent eleuatum supra ipsius ma i ximae solaris declinationis complementum: ita redditur manifestum. Huiuscemodi nanque polarem habentium eleuationem uertex inter circulum polarem & Mundi polum Quantum igitur uertex ab ipso polari remouebitur circulo, tantundem uersatur eleuatum. distabit uterque tropicus ab Horizonte. Vnde cum Ecliptica tropicos utrinque contingat, necessum est, ut tantus arcus Eclipticę circa solsticia continuè super Horizontem atque sub eodem relinquatur: quantus est is, qui à dierum naturalium parallelis praefatum Horizontem utrinque tangentibus IEX. intercipitur. Quamdiu ergo Sol hunc superiorem & nusquam occidentem arcum Eclipticę peragrauerit, fiet lux continua sine nocte: dum autem infimum & nusquam orientem occupauerit, continget uersa uice nox continua sine luce. Accidet autem haec lucis & tenebrarum continuatio tanto maior, quanto poli sublimitas maior, & uertex ipsi polo uicinior extiterit. Quaequidem omnia, praesens uidetur indicare figura: in qua rursum Meridianus ABCD, Aequator BD, Ecliptica EF, re ctus Horizon AC, obliquus autem IK, polus Mundi eleuatus A, depressus uerô C, uertex tandem L. Quantae igitur sunt partes Eclipticę circa solsticia E & F, à parallelis datum Horizontem in punctis 1 & K tangentibus interceptae: tanta uidentur esse lucis super Horizontem, atque tenebrarum sub eodem Horizonte continuata tempora: quae pro tarditate aut uelocitate motus ipsius Solis possunt hi Tandem fit euidens, sub ipso Mundi polo constituto uertice, hoc est, dum esse diuersa.","prev":{"citation":"Protomathesis 384-2","label":"SOLIBRI TERTII COSMOGRAES","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/384-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/384-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 386-2","label":"386","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/386-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/386-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}