{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 399.5-7","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 399.5-7","ref":"399.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/399.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/399.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/399.5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":241,"text":"Reliqui praeterea anguli BCH & KCM, reliquo CED angulo, per eandem 29 primii atque adinuicem per 15 eiusdem sunt aequales. Aequiangula igitur sunt ipsa triangula BCH, CBE & CKM: & quae circum aequales angulos latera proportionalia, per 4 sexti eiusdem Euclidiss Sicut itaque BH ad HC, ita CD ad DE, & MK ad KC: quod demonstrare oportebat. d Data igtur Solis altitudine, uides in primis quam facile sit, adminiculo regulae 4 proportionalium, utriusque umbrae suppatare longitudinem. Diuiditur enim umbrosum quodlibet in 12 partes adinuicem aequales, & quęlibet rursum in 60 minuta, minutum quodlibet in eo secunda, & ita consequenter: propter ipsius duodenarii numeri intra sexagena rium contingentem partium aliquotarum multitudinem. Si duxeris itaque sinum rectum complementi datae Solaris al titudinis in 12 partesumbrosi, & productum diuiseris per sinum ipsius altitudinis Solaris: generabitur ipsius umbrae re ctae longitudo, in partibus qualiumumbrosum est 12. Quòd si multiplicetur sinus rectus altitudinis ipsius Solis per 12 eiusdem umbrosi partes, & productum diuidatur per sinum complementi eiusdem solaris altitudinis: producetur tandem umbrae uersae longitudo, talium quis dem partium qualium umbrosum est 12. Sit in exemplum data Solis altitudo graduum 25, cuius complementum est 65 graduum similium. Erit igitur sinus rectus eiusdem altitudinis, partium 15 minutorum 21, & secundorum 26: sinus autem ipsius complementi, continebit partes 54, minuta 22, & 42 secunda. Si duxeris igitur 54, 22, 42, in 12: fient partes maiores 10, simplices uerò partes 52, minuta 34, & 24 secunda. Haec si diuiseris per 25, 21, 26: fient tandem partes 25, unà cum minutis 44.","prev":{"citation":"Protomathesis 399.1-4","label":"399.1 to 399.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/399.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/399.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 400","label":"Caput IIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/400","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/400"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}