{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 419.1-5","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 419.1-5","ref":"419.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"quilibet enim, quantumuis etiam rudis, per ea quae dicta sunt, singulorum poterit efficere periculum: dando cuilibet horae differentiae temporis 15 gradus Aequatoris, quibuslibet item 4 minutis horarijs unum gradum, & quibuslibet 4 secundisI minutum unius gradus, & ita consequenter. Dicamus igitur de latitudine. d LATITVDO AVTEM dati cuiuslibet loci, est arcus Meridiani circuli per datum loil cum transeuntis, inter Aequatorem & proprium ipsius loci parallelum comprehensus. Quodii locus fuerit inboreali Mundi parte constitutus, eiusdem latitudo borealis itidem, septentrionalisue nuncupetur: si autem ab Aequatore uersus Austrum datus locus extiterit, ipsa latitudo austra Arcus porrò Meridiani inter duorumlis, seu meridiana uenit respondenter appellanda. ¶ quoruncunque locorum parallelos interceptus: Latitudinis eorundem locorum differentia nominatur. de locis potissimum intelligimus, qui ab Aequatore uersus alterum Mundi polum constituuntur. In summa, per latitudinem loci nihil aliud intelligimus, quàm ipsius loci ab Aequam tore boream, uel austrinam remotionem: per duorum autem locorum latitudinalem differentiam interuallum quo alter plus distat ab Aequatore, quàm reliquus. Exemplum horum ex penultima & antecedenti potes elicere figura. Nam loci qui in E latitudo, est arcus FE; eius autem loci qui in L, arcus FL. Arcus autem EL eiusdem Meridiani AFC: latitudinalis praedictorum locorum differentia nuncupatur. Idem intelligas, de locis qui in C & M: quorum latitudines sun arcus HG, & HM, & ipsarum latitudinum differentia, arcus CM. Neque alienum habeto iudicium Ipsampor de locis ab Aequatore BD, uersus alterum polum C respondenter collocatis. ¶ rò dati cuiuslibet loci latitudinem, pluribus modis inuestigare solemus: quorum fideliores, acn gis usitatos tibi selegimus. In primis ergo per meridianam Solis altitudinem, unà cum ipsili Solis declinatione, dati cuiusuis loci latitudinem ita colligemus. Sit Meridianus BEC, Horizo obliquus BFC, Aequator DHF, Polus arcticus supra Horizontem eleuatus A: locus uero Obseruabis itaque primùm Melle datus qui in G, cuius uertex E, & latitudo desiderata HG. dianam Solis altitudinem, per congruum ad hoc instrumentum: cuiusmodi uidetur esse quadrans circuli, capite quarto secundi libri descriptus. Considerabis insuper ipsius Solis declinationem, per doctrinam ipsius quarti capitis eiusdem secundi libri.","prev":{"citation":"Protomathesis 418","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/418","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/418"},"next":{"citation":"Protomathesis 419.6-9","label":"419.6 to 419.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.6"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}