{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 419.6-9","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 419.6-9","ref":"419.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.6.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"Quae quidem declinatio, si nulla fuerit: concludes ipsum Solem alterum Aequinoctiorum possidere, & meridianam consequenter eiusdem Solis altitudinem eandem esse cum Aequatoris eleuatione, cuiusmodi est arcus Tgc. CD. At si Sol utcunque declinauerit: tunc uel eius declinatio borealis offendetur, ut DI, uel austrina ut DI. Si primum, altitudo Solis meridiana maidsi erit Aequatoris altitudine, ueluti CI: auferenda est igitur ipsa declinatio DI à meridiana Se lis altitudine CI, relinquetur enim Aequatoris altitudo CD. At si declinatio Solis fuerit ali strina, tunc meridiana Solis altitudo minor erit Aequatoris eleuatione, ut CK: iungenda est isli tur ipsa declinatio DK eidem meridianae Solis altitudini CK, ut consurgat pręfata Aequatori altitudo CD. Habita autem Aequator is eleuatione, habetur & complementum desiderarę l ritudinis: Si dempseris igitur sublimitatem Aequatoris CD à Meridiani quadrante CE, relinii quetur ipsa latitudo DE, cui respondet in Terra arcus HG desideratus. Nec te praetereat, M locis super quorum Horizontem Polus antarcticus extollitur, contrariam declinationis Soll additionem atque subtractionem esse faciendam: subduces enim australem, & adiunges borealesm Solis declinationem meridianae eiusdem Solis altitudini, ut ipsius Aequatoris altitudo relinquatur. ¶ g Per cognitae insuper cuiuspiam orientis atque occidentis stellae fixae declinationem um idem respondenter absoluetur: Sola nanque differentia haec erit, ut ipsius stellae declinatio, uel sem per borealis, uel semper australis offendatur: hinc fiet ut semper addatur, aut semper auferatura meridiana ipsius stellae sublimitate, quatenus praefata relinquatur Aequator is altitudo. Neque i Secustu opus est nouo artis documento: nisi uelles prius expressa in uanum reiterare. ¶ men iudicabis, de stellis fixis circa Mundi polum eleuatum collocatis: quae uidelicet nusquàm sulli Horizonte deprimuntur. Nam eiuscemodi stellae duas habent meridianas altitudines? alteran quidem maximam, & reliquam omnium minimam. Cùm igitur per aliquam praedictarum stek larum dati loci uolueris cognoscere latitudinem: itafacito. Accipito primùm ipsius stellae sems per apparentis utranque meridianam eleuationem, & eas in unum compone, productique sumito a quoruncunque locorum profectiones.","prev":{"citation":"Protomathesis 419.1-5","label":"419.1 to 419.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/419.1"},"next":{"citation":"Protomathesis 426.1-4","label":"426.1 to 426.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.1"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}