{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 427","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 427","ref":"427","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/427","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/427","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/427.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":242,"text":"Et sicut igitur FGH circulus, ad circus lum ABC: ita segmentum FKC, ad segmentum ALB. Sicut autem circulus FGH, ad circulum ABC: ita semidiameter EF, ad EA semidiametrum. Ergo sicut FKG segmentum, ad segmentum ALB; sic semidiameter EF, ad EA semidiametrum. quae enim eidem sunt eaedem rationes, & adi inuicem sunt eaedem: per 11 propositionem quinti eorundem elementorum. Sicut porrò sem diameter EF, ad EA semidiametrum: sic basis FG ad basim AB, per 4 sexti elementorum eiuss dem Euclidis. Ergo per eandem 11 quinti, sicut FKG segmentum, ad segmentum ALB: sic recta FG, ad rectam AB. Praeterea, quoniam in circulis ADB & FGH inuicem aequalibus, diuersata piuntur segmenta FRG & ADB: erit ratio ipsius FKG segmenti, ad idem segmentum ADB malei quàm subtensae FG ad subtensam AB, per 7 propositionem primi libri Epitomatis Io. Res giomontani, in magnam Ptolemaei compositionem. At sicut recta FG, ad rectam AB: ita segne tum FRG, ad segmentum ALB se habere monstrauimus. Manifestum est igitur, segmentum FKGI ad segmentum ADB, maiorem obseruare rationem: quàm ad ipsum ALB. Ad quàm autem magulis tudinem, eadem magnitudo maiorem rationem obseruat, & illa minor est, per secundam parten 10 quinti supradictorum elementorum: igitur segmentum ADB maximi circuli, minus est segni to ALB ipsius circuli minoris ABC. Concludendum ergo, directam itineris profectionem lo A, ad locum B, fieri debere super ADB segmento dati maximi circuli per ipsa loca descripii Haud alienum iudicium uelim habeas, de quibuscunque similibus. Quonam pacto duorum quorumcunque locorum longitudinibus atque latitudinibus datis","prev":{"citation":"Protomathesis 426.10","label":"Caput III","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/426.10"},"next":{"citation":"Protomathesis 427-2","label":"Caput V","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/427-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/427-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}