{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 443","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 443","ref":"443","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/443","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/443","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/443.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":354,"text":"PRANTIBVS LIBRI IIII. SOLIBER PRIMVS DE COMPOSITIONE ET VSVAES uulgarium, atque multiformium horologiorum: quibus per fili, styli, perpendiculi, alteriunsue rei umbram, horae ipsae dignoscuntur. ¶ De horologiorum ratione, atque dignitate, Proloquium. ELIQVVM TANDEM ESSE VI detur, amice lector, ut multiformia totiesque promissa solarium horologiorum, quadrantumue discrimina, primum delineare, dein singulorum iucundam admodum do ceamus elicere commoditatem: ut ex illo totius Vniuersi regulato ac indefesso motu, fructum aliquem primarium decerpamus. Quanti enim faciendae sint ipsorum horologiorum elaboratae descriptiones, neminem (ni prorsus stupidum) ignorare putamus: cùm uix aliquid in rerum offendatur natura, quod suis horis & temporum non absoluatur interuallis. C Quemadmodum innumeris diuersisque, tum ueterum, tum recentiorum exemplis, sacrarum quoque literarum testimonijs, praeter cotidianam obseruationem, comfirmare possemus. Verum cùm haec sint ipsa luce clariora, ac per sese cunctis (etiam rudissimis) manifesta: ampliori non uidentur indigere commendatione. Rem itaque dignam, ac studiosis onibus gratissimam me facturum speraui, si aliorum inuenta diligenter emendarem, & quae à nobis sunt excogitata, respondenter ostenderem. In quo quidem officij genere, quantum insudando laborauerimus: ijs qui recto sunt corde relinquimus dijudicandum. Sed ne te importuna uerborum prolixitate detineamus, quin potius rem ipsam fausto aggrediamur sydere: reuocanda sunt in memoriam, quę de circulis horarum distinctoribus, capite 9, lib. secundi nostrae Cosmograph. tradidimus. Vniuersam namque solarium horologiorum rationem, à praedictorum circulorum, pro diuersa poli sublimitate, in obiecta plana abstractiuè coimpressa reflectione, uel intersectione pendere, fecimus ibidem manifestum: & simul expressimus, quaenam horizontalia, aut uerticalia, lateraliaue, atque pendula, seu inclinata uocentur horologia, et reliqua eiuscemodi discrimina, tum fabricam, tum usum eorundem horologiorum haud parum facilitantia. Vetus tamen solaris hologij constitutio, intra circuli quadrantem ut plurimum designabatur: quae tanto inoleuit usu, ut quaecumque solarium horologiorum fuerunt excogitatae circinationes, quadrantes ab ip sis uulgaribus indifferenter appellentur. Primum itaque, simpliciores horologiorum rationes aperiemus: quibus addemus annularia, un à cum hydrau ico, à nobis recenter excogitata. Dein generalia, hoc est, onnibus regionibus accommoda, uisu quidem ac usu iucundissima describemus horologia: unà cum quadrantibus, non modò ipsis horis, sed & astronomicis, atque geometricis oblectamentis deseruientibus. Tandem uulgatum Astrolabium, siue planisphaerium Ptolemaei, in quadrantem conuertemus: quem tali fabricabimus industria, atque linearum artificio, ut ex ipso singula ab illo primo & uniuersali motu pendentia, liceat uel facile colligere.","prev":{"citation":"Protomathesis 442","label":"VINTIET VLTIMI!","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/442","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/442"},"next":{"citation":"Protomathesis 443-2","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/443-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/443-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}