{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 463-2","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 463-2","ref":"463-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/463-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/463-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/463-2.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"PROPOSITIO SEPTIMA. ¶ Ex utroque praedictorum horologiorum, Hori Pontali quidem ac uerticali, uiatorium horologium, seu portatile componere: ipsumque singulis climatibus, liberisue quibuscunque poli septentrionalis eleuationibus accommodare. TIATORIA, SEV PORTATILIA DICVNTVR HOROLOgia, quae in usum uiatorum sunt excogitata. Porrò cùm ipsi uiatores sub uarias poli deueniant inclinationes, euiuscemodi autem horologia pro diuersa eiusdem poli sublimitate, peculiari sint describenda contextura (ueluti capite nono, secundi libri antecedentis Cosmographiae declarauimus) non absentaneum duximus, utrunque praedictorum horologiorum in unum componere, & liberis quibuscunque uel climatibus, uel poli borealis exaltationibus accommodare. In primis igitur super dato plano, quadrans Meridiani figuretur ABC: cuius centrum A, Mundi centrum repraesentet, B uerticem, & AC lineam Horizontis. Diuidatur autem arcus BC, in 90 partes aequales: productis de more lineolis, adiectisque partium numeris, à signo C uersus B, quinaria successione distributis. Sit autem propositum, componendum horologium singulis 7 uel 8 adaptare climatibus, per dimidiam horam maximarum dierum uariationem obseruantibus: praestat enim ita facere, quàm polares eleuationes alia ratione distribuere. Secetur igitur ex AC semidiametro, recta quaedam AD, pro libera futuri horologij magnitudine: & à signo D (officio gnomonis) perpendicularis erigatur DE, ipsi AB parallela. MicunPolmeur. climata Repraesentabit enim DE, commune planum uerticale describen sublimitates, om. J Mn. dorum horologiorum. Accipito postmodum ex obiecta tabella po lares insigniorum climatum eleuationes: quas supputato sigillatim in quadrante BC, à signo quidem C, uersus B: & per singularum eleuationum terminos, rectae ex A centro protrahantur lineae, perpendicularem DE in signis F, G, H, I, K, L, M, N, diuidentes. Repraesentabunt enim ipsius Mundi axem, pro ratione praedictorum climatum ad Horizontem AC inclinatum. Erit Figura quadram tis, ad constructionem generalis horolo. gii, ex horizon talibus & uerti calibus compo nendi, necessarij. Horologiorum ad 4 prima cli mata, in plano horizonrali suecincta compositio. Erit autem A commune centrum, & AD semidiameter horizontalium horologiorum: & ipsa DF perpendicularis semidiameter uerticalis horologij primiclimatis, DG secundi, DII uerò tertij, & ita respondenter de caeteris.","prev":{"citation":"Protomathesis 463","label":"TABVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/463"},"next":{"citation":"Protomathesis 465","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/465","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/465"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}