{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 501","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 501","ref":"501","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/501","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/501","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/501.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Quibus absolutis, restricto paululum circinori deseribes describes circa idem centrum E, orbem concentricum, praefatum horarium circulum proximè contangentem: in quo mensis lunaris reuolutionem (quae est dierum 29, & 13 circiter horarum) proprijs spaciolis inuicem aequalibus, utpote, 29 & – (nullus enim propterea subsequetur er ror) ab A septentrionali puncto, per occiduu B, uersus meridionale C, & ortiuum D, extrinse4 cus ordinabis. Reliquum tan dem circulum, utpote, KL, à toto Aequatore, seu plano ABCD, subtiliter admodùm separabis: ea tamen industria, ut intra praefatum lunaris reuolutionis orbem, immoto centro, circunduci uel liberè possit. In quo quidem uolubili circulo KL, describes rursum ex utraque parte 24 horarum interualla, ipsi Lunae deputanda, proprijs annotata numeris, eodem quippe ordine distributis, quem in solaribus obseruant horologijs: quemadmodum supra scripta in exemplum uidetur indicare figura. Q CVM AVTEM VOLVERIS, irradiante Luna, horam aequalem noctur nam reperire: disce primùm ex Ephemeride, aut Kalendario, seu quouis alio calculo, diem proximè lapsi nouilunij, à quo supputa dies integros usque ad diem obla tum intercęptos. Deinde, circum uoluito mobilem rotam horariam KL(facto quidem in ea foramine, ad signum K) donec linea EK, ex aduerso horae 12 constituta, in di rectum ultimi diei a supradicto nouilunio supputati, consistat. Leua postmodum ipsius Aequatoris planum ABCD, in quadrante FH, ad complementum datae po laris altitudinis: & immitte axem per E centrum, ad rectos angulos utrinque prominentem. Collocato demum, irradiante Luna, partem C ad Austrum, A uerò uersus Boream, officio quidem acus solitae, uel inuentae lineae meridianae: quemamodùm res ipsa postulat, & praeallegata propositione nona, pro diurnis horis antè monuimus. Considera tandem, umbram ipsius axis, in eadem mobili rota KL incidentem: nam ea tibi quaesitam indicabit horam. in exteriori quidem ipsius horarij superficie, quandiu Luna ab Aequatore uersus Boream declinauerit: in ipsa uerò interiori superficie, dum australem obtinuerit ab eodem Aequatore delinationem.","prev":{"citation":"Protomathesis 500","label":"SIPHAPISI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/500","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/500"},"next":{"citation":"Protomathesis 501-2","label":"PROPOSITIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/501-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/501-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}