{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 555.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 555.1-4","ref":"555.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/555.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/555.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/555.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":291,"text":"Tandem per quaelibet duo puncta, ab altero aut T uel V aequè distantia, applicata regula: notato singulas eiusdem regulae sectiones cum ipsa GI meridiana: à quibus uersus dextram, in coextensas parallelas peculiares trahito lineolas, eorundem signorum interualla distinguentes, quas suis ornato characteribus, posito Cancri uertice ad signum T, Arietis uerò atque Librae capitibus in ipsa EL, Capricorni autem ad punctum V. Idem respondenter facito, de ternarijs aut senarijs eorundem signorum partibus: quas proprijs tandem, sed breuioribus separato lineolis. Poteris autem hunc Zodiacum leuius absoluere: traductis sinEundem Zodiagulis diuisionibus descripti iam paralleli XPY, 45 gradibus ab Aequatore distan cum generalem, aliter delineare tis, contingentisque circulum KPLQ, in ipsam GI meridianam, ultro citroque signum L: eo quidem ordine uersus T uel V, quo à signo P uersus X aut Y distributae sunt. Debent enim eiuscemodi Zodiaci descriptiones, mutuò respondere: quocunque duo7 rum modorum ipsum depinxeris. Resectis demum superfluis, exterioribusque De brachiolo instrumenti particulis, eoque in quadrangularem figuram redacto (producta sub uolubili, idice, KL parallela, ad distantiam mediae circiter partis ipsius EM) fabricato brachio atque perpendiculo. lum ex forti ac electa materia, tribus constans uolubilibus portiunculis, tantam integrantibus longitudinem quanta est linea EM: ipsumque brachiolum figito circa punctum M, sic quidem ut subtilior eiusdem extremitas quaquauersum discurrere possit. à qua quidem extremitate, pendeat filum, tenuissimum, currente nodulo, uel indice, atque solito perpendiculo munitum: uelut ipsius brachioli uidetur indicare figura. Reliquum est, ut duo conficias pinnacidia, Pinnacidia. è diametro subtiliter admodùm perforata: quae tandem in rectum ipsius FG, circa ipsa puncta F & G ad rectos excitabis angulos. Et completa erit ipsius instrumenti contextura. S RELIQVVM EST IGITVR, VT PRINCIPALIORES IPsius horarij quadranguli atque rectilinei commoditates, breuibus perstringamus. Cùm uolueris itaque uulgarem & aequalem horam, Sole radiante, per hoc instrumen Horam aequatum inuenire: facito in hunc modum.","prev":{"citation":"Protomathesis 553.5-7","label":"553.5 to 553.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/553.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/553.5"},"next":{"citation":"Protomathesis 555.5-7","label":"555.5 to 555.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/555.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/555.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}