{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 65","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 65","ref":"65","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/65","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/65","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/65.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":459,"text":"Offeratur exempli causa numerus 138. quadruplabis igitur I, fient 4, deinde 3, fient 12, quae simul componunt 16, quibus adde 8, resultabunt 24. At quoniam 24, à senario metiri constat: concludendum igitur, propositum numerum 138, habere sextam partem aliquotam. Idem de caeteris. At si libeat inquirere, an oblatus quis piam numerus possideat septimam partem aliquotam: non est regula facilior ea, quam numero septimo nuper tradidimus, cum 7 sit numerus primus. Vt si uelles scire an 168 habeat septimam: diuides primum 168 per 60, fient 2 pro quotien te, remanentibus 48. quaere itaque, modo nuper expresso, 2 & 48 sub 7, in eadem suc cedenti tabula proportionali: quae cum ibidem praecisè reperiantur, non dubitabis praefatum numerum 168, posse diuidi per 7, quare & habere septimam. Ad cognoscendum autem, an propositus numerus octauam possideat: dupla se 13 cundum ipsius numeri elementum, utpote denas, & quadrupla tertium, hoc est, cen tenas, millenis intactis, & productos inde numeros adde simul, unà cum primo to tius numeri elemento siue digito. Quoniam si resultans numerus metiatur ab octo nario, ipse datus numerus octauam partem aliquotam habebit: sin autem, carebit octaua. Hic iubemus millenas prorsus intactas relinqui: quoniam omnis millenarius numerus, octonario metitur numero, centies enim & uigesies quinquies 8, uel octies 12 5, conficiunt 1000 numerum. Accipiamus in exemplum 1368: dupla itaque G, fient 12, quadrupla deinde 3, fient rursum 12, quae simul efficiunt 24, quibus si addideris B, consurgent 32. Atqui 32 metiuntur ab S: metietur igitur ipse octonarius praeassumptum numerum 1368. sic de caeteris. Conse- 14 quenter si uelis examinare, utrum datus numerus nonam partem possideat aliquotam: adde inuicem singula totius numeri elementa seorsum accepta, ueluti numemero octauo pro reperienda tertia parte praecepimus. Nam si 9, resultantem metiatur numerum, metietur similiter & ipsum numerum datum. Esto in exemplum propositus numerus 432. Adde igitur 4 & 3, fient 7, quibus rursum addito 2, prouenient 9. Sed nouenarius metitur o: igitur 432 nonam partem aliquotam ob tinebit, & consequenter tertiam, per corolarium sexti numeri. Finaliter si deci- 15 mam alicuius numeri partem desyderaueris, hoc generale documentum obseruabis: utpote. Omnis articulus numerus, ueluti 10, 20, 30. 40, 50, 100, 1000, aut his similis, habet decimam, per diffinitionem articuli, capite primo libri primi declaratam: nullus uerò compositus numerus, sicuti nec digitus, in 10 partes aequales par tibilis est. Quòd si uelis in promptu scire, quaenam sit ipsius dati numeri pars decima: tolle solummodo primum totius numeri elementum, nam residuum decimam eiusdem numeri partem indicabit. Verbi gratia, offeratur numerus 120. tolle igitur O, relinquentur 12: ergo 12 est decima pars eiusdem numeri 120. De succeden tibus, atque similibus numerorum partibus aliquotis, quae sunt penè infinitae, respon denter iudicabis: nam isthaec uidentur, etiam rudissimo, facere satis, quae pro maio ribus numeris, in quibus maior est difficultas, quam in paruis, specialiter tradidimus. De uulgarium fractionum additione. Caput. IIII.","prev":{"citation":"Protomathesis 64-2","label":"RELIQVVM EST, VT SPECIALI DISCVRSV, VEL ARTIFICIO","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/64-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/64-2"},"next":{"citation":"Protomathesis 65-2","label":"RO GENERALI VVLGARIVM FRACTIONVM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/65-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/65-2"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}