{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Protomathesis 79.1-4","citation":"Oronce Finé, Protomathesis 79.1-4","ref":"79.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/79.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/79.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/79.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Protomathesis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis","urn":null},"verse":false,"words":337,"text":"Hanc porrò sic inuentam radicem, si ad breuiorem reduxeris fractionem, diuidendo numeratorem 360, atque denominatorem 540, per maximam utriusque partem aliquotam (ut pote 180) colligentur praecisè – pro radice: qualem superius, per uulgatum modum offendimus. Repetantur similiter, ad maiorem singulorum eui dentiam, ipsa + sitque idem mutuatus numerus 60. Duc igitur 60 in 5, fient 300: quae pro futurae radicis obseruabis numeratore. Consequenter quadratum de 60, scilicet 3600 duc in 5, fient I8000: quae rursum multiplica per I1, producentur 198000. quorum radix quadrata ueritati propinquior est 445: quae sub 300 pro denominatore locabis, hoc pacto 1/ 1/2. Tanta igitur est radix quadrata eorundem –, ueritati (quantum ars ipsa patitur numerorum) admodum proxima: quam si ad breuiorem reduxeris fractionem, offendes eandem radicem efficere Idem respondenter censendum & haec demum /1/ uerti ad – & & obseruandum est de caeteris quibuscunque quadratis, aut non quadratis integrorum fractionibus. SPRO CVBICAE AVTEM RADICIS PRAEDICTArum fractionum inuentione, haud dissimili uia procedendum est. Proposita nanque fractione, cuius radicem uelis habere cubicam: utriusque numeri, scilicet numeratoris & denominatoris eiusdem fractionis, cubicam seorsum extrahito radicem, per doctrinam octaui capitis eiusdem primi libri, ubi duplicem pariter modum inueniendarum cubicarum radicum tradidimus. Quoniam radix cubica numeratoris, erit numerator: & cubica ipsius denominatoris radix, denominator futurae, & optatae radicis cubicae. Esto exempli gratia +, quorum radix cubica desyderetur. Radix itaque numeratoris cubica erit 2, & denominatoris 3: scribe igitur 2 supra 3, & conclude radicem cubicam eorundem 1+ esse –. Si nanque + in seipsa ducantur, producent –: quae rursum per – multiplicata, restituunt 1+. Rursum offerantur –, fractio uidelicet minimè cubica. Radix itaque numeratoris, utpote 10, erit 2, & –, quae ualent –: & ipsius denominatoris radix, scilicet 29, erit 3, & –, per primum & uulgatum modum eodem octauo capite libri primi declaratum. Igitur collecta radix est + & –,: quae quidem radix non est praecisa, quoniam in non cubicis, uelut in minimè quadratis, ueram obtinere raSi praecisiorem itaque oblatae dicem, est impossibilè, saltem per numeros. fractionis uelis obtinere radicem: obseruato secundum inuestigandi modum, quem numero sexto ipsius octaui capitis libri primi tradidimus. Nam si utrique numero 6 anteposueris tziphras, & singula ibidem expressa executioni debite mandaueris: radix numeratoris erit 215, & ipsius denominatoris 307.","prev":{"citation":"Protomathesis 78","label":"Caput VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/78"},"next":{"citation":"Protomathesis 79.5-6","label":"79.5 to 79.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/protomathesis/79.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/protomathesis/79.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Protomathesis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}