{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 12.1-4","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 12.1-4","ref":"12.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/12.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/12.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/12.1.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Tres praeterea circuli a hb I, Cm, qui in ipsis prioribus describuntur quadratis: erunt itidem continuè proportionales. Nam eorundem circulorum dimetientes, sunt per constructionem ipsorum quadratorum latera: Et circuli sese inuicem habent, sicut quae ex illorum dimetientibus fiunt quadrata, per secundam duodecimi eorundem elementorum. Sicut igitur quadratum a e/ ad quadratum b f, sic a hycirculus ad circulum bl: sicut praeterea quadratum b f/ad quadratum Cg, sic bl/cir culus ad circulum em. Et proinde erit vt a hy circulus, ad circulum bI: sic idem circulus bI, ad circulum em, per vndecimam quinti ipsorum elementorum. Item, cùm sit vt quadratum a e/ ad quadratum b f, sic a hycirculus ad circulum bl:erit quoque permutatim, per decimamsextam eiusdem quinti elementorum, vt quadratum a e/ ad circulum a h, sic quadratum b f, ad ipsum bl/circulum. Rursus, cùm sit vt quadratum b f/ad quadratu Cg, sic bl/circulus ad circulum em: erit etiam permutatim, per eandem decimamsextam quinti elementorum, vt quadratum b f/ad circulum bl, (& proinde vt quadratum a e/ ad circulum a h) sic quadratum C g/ad eundem circulum em. Haud aliter ostendetur, quadratum a e/ ad circulum bl/ se habere, vt quadratum b f/ad circulum em: atque vt quadratum eg/ ad circulum a h, sic quadratum dh/ad circulum bl. Quod ostendere oportebat. ISecunda verò pars huiusce problematis, in hunc modum fit manifesta. Cùm sit per ea quae nunc ostensa sunt, vt quadratum a e/ad quadratum bf, sic idem quadratum b f/ ad quadratum eg: sicut praeterea idem quadratum a e/ ad quadratum bf, sic a hy circulus ad circulum bl. Est igitur per vndecimam ipsius quinti elementorum, vt quadratum b f/ad quadratum eg: sic a hy circulus, ad circulum bI.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 11","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/11"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 12.5-6","label":"12.5 to 12.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/12.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/12.5"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}