{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 16","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 16","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/16.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":250,"text":"¶ Aio itaque primùm, quadratum b f/aequari circulo a h. Resumatur enim antecedentium quadratorum atque circulorum, tertio problemate ordinata distributio. Et per numeros veritati admodùm propinquos, ex ipsa videlicet Archimedis regula, de ratione circunferentię ad diametrum (quam propemodum triplam sesquiseptimam esse infra demonstrauimus) coassumptos, propositam aequalitatem moliamur ostendere. Praefata itaque ratione supposita: ex quarto secundae propositionis succedentis partis huius libri corollario notum est, quadratum ad descriptum in eo circulum rationem habere, quam 14 ad II. Qualium ergo partium quadratum a e/ est 14, talium dh/quadratum est 7, cùm sit ipsius a e/ dimidium (describitur enim in eo circulo, cui idem quadratum a e/circunscribitur) & datus a hycirculus 11. Sed quadratum b f, per resum gulam secundę partis anteceden tis quarti problematis, similium partium itidem offenditur (ab 11, qualium idem 11 quadratum a e/ est 14, & ipsum dh/7. Cùm enim quatuor quadrata a e/b frc gydh, sint continuè proportionalia, & extrema a e/ & dh/ nota supponantur: cognoscetur eorundem extremorum adminiculo, ipsum quadratum b fy ordine secundum, in partibus qualium primum extremorum quadratorum est 14, & vltimum 7. Nam si iuxta regulae tenorem 14/ ducantur in 7, fient 98: quae rursum multiplicata per 14, producunt 1372. Quorum radix cubica veritati admodum propinqua, est 11. Tot igitur partium est quadratum b f. Sed a hy circulus, similium partium ostensus est I1. Vtrunque igitur & quadratum b f/ & circulus a h, est partium II, qualium a equadratum est 14, & dh/7: & proinde alterum alteri aequale. Quadratum ergo bf, aequum est dato circulo a h.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 15","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/15"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 17","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/17"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}