{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 18","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 18","ref":"18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/18.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"¶ Adde quòd non poterit dari quadratum dh, majus vtcunque vel minus circulo Cm (& proinde quadratum b fycirculo a h) & simul obseruari praeostensae tertio problemate eorundem quadratorum atque circulorum proportiones: quin ipsa continua proportio, qua praefata quatuor quadrata inuicem colligantur, penitus dissoluatur. Supponatur enim (verbi gratia) circulus Cmy fore par tium 7 & ξ, qualium dh/ quadratum est 7, & a e/ 14. Qualium verò partium quadratum a e/ est 14, talium circulus a hyostensus est I1. Et circulus a h/ad circulum em/ eandem habet rationem, quam ipsum quadratum a e/ ad quadratum eg. Erit igitur per quatuor proportionalium regulam, idem quadratum C g/ partium 9 & Item, cùm sit vt circulus em/ ad quadratum dh, sic a hycirculus ad quadratum b f: erit per eandem quatuor proportionalium regulam, ipsum quadratum b fypartium 10, vnà cum . Sed tunc quadratum a e/ ad quadratum bf, similiter & quadratum Cg/ ad quadratum dhmaiorem rationem habebit, quàm idem quadratum b f/ad ipsum quadratum eg: vt ex ipsorum numerorum differentijs, colligere haud difficile est. Non erunt igitur ipsa quadrata continuè proportionalia. Quòd si detur idem circulus Cm/ deficere vno similiter decimo ab eodem quadrato dh, hoc est, fore partium 6 & 1/: idem subsequetur inconueniens. Nam propter nunc citatam quadratorum & circulorum proportionem, erit per ipsam quatuor proportionalium regulam, quadratum b fy partium I1, & 1/1/: quadratum verò Cg, similium partium 8, vnà cum 1/. Quibus datis, quadratum a e/ ad quadratum b fynon habebit eandem rationem, quam idem quadratum b fyad Cg, atque c g/ad quadratum dh: velut ex ipsis numerorum differentijs inuicem disproportionatis, facilè colligitur. Vnde rursum ipsa quatuor quadrata non erunt continuè proportionalia: quo nil tam falsum. Non est igitur circulus C mymaior, aut minor quadrato dh: & proinde neque circulus a h, ipso quadrato b f. Aequum est itaque modis","prev":{"citation":"Quadratura circuli 17","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/17"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 19","label":"19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/19"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}