{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 21","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 21","ref":"21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/21.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":246,"text":"Supponatur enim rursum, diameter b a d/ siue latus gh, esse partium 14. Ipsa igitur circunferentia, per ea quae proximo demonstrauimus corollario, erit similium partium 44 vnà cum //: & illius propterea quadrans e Cf, partium 11 &. Et quoniam gh est 14 partium: illius ergo quadratum erit partium quadratarum 196. Huius autem quadrati dimidium, scilicet 98, aequum est quadrato quod ex e fylatere describitur: quadratum enim quod ex gh, duplum est eius quod ex e f. Radix porrò quadrata ipsorum 98, per doctrinam secundę partis septimi capitis primi libri nostrae Arithmeticae practicae (quae fidelior est praecedente) est partium 9, vnà ferè cum 1/: tanta est igitur ipsa e f. Porrò si multiplicentur 14 partes ipsius gh, in partes 9 & / ipsius e f, producentur 138, vnà cum 1/: quae rursum ducta in partes 9 & 1/ conficiunt propemodum 1372. quorum radix cubica, est 11 & /: tot igitur partium est ipsam n, per regulam secunda parte antecedentis quarti problematis expressam. Vtrunque propterea & quadrans Ce f, & latus mn/ est partium 11 & =, qualium diameter circuli, aut latus ghycircumscripti quadrati est 14: & proinde alterum, alteri aequale. ¶ Idem rursum in hunc modum concluditur. Dupletur mn(quae necessariò est partium 11 & ) consurgent partes 22, & /: quae multiplicatae per 7 partes semidiametri, producunt 155 & /. Tot igitur partium quadratarum est rectangulum, sub bis mn/ & semidiametro a b/ comprehensum. Radix porrò quadrata ipsorum 155 & 1/, est partium 12 & 2: tantum est igitur latus quadrati, quod eidem aequatur rectangulo. Sed tantum quoque offenditur latus kI, cuiusquadratum ipsi dato circulo praeostensum est aequale.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 20","label":"20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/20"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 22","label":"22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/22"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}