{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 22","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 22","ref":"22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/22.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":252,"text":"Nam si 14 partes ipsius gh, ducantur in 9 partes & / ipsius e f, consurgent partes 138 & 1/ quae rursum multiplicatae per 14, producunt tandem 1940 & +. Quorum radix cubica ad vnguem examinata, est 12 vnà cum 1/: Tot igitur partium est latus kI, per eam quam secunda parte antecedentis quarti problematis praeostendimus regulam. Praefatum itaque rectangulum, aequum est quadrato quod fit ex kl. sed eidem quadrato, datus circulus praeostensus est aequalis. Idem ergo rectangulum, & datus circulus, aequalia sunt adinuicem. Quod autem sub dimidia circunferentia & semidiametro continetur rectangulum, eidem circulo est aequale. Comprehensum igitur sub semidiametro & dimidia circunferentia rectangulum, ei quod sub eodem semidiametro & bis mn/ continetur rectangulo, est aequale. Et dimidia proinde circumferentia bis eandem mn, quadrans verò e C fsemel praecise comprehendit. Quod ostendendum tandem receperamus. Coroliarium 1. Ato itaque circulo, quadratum aequale rursum vel facilè describetur. ¶ Figuretur enim rectangulum parallelogrammum, sub dimidia circunferentia (quae bis aequatur ipsi mn) & semidiametro comprehensum: sitque illud, verbi gratia, a b cd. Et producta a b/ in directum, versus e: secetur b c/ ipsi b e/ aequalis, per tertiam primi elementorum. Tota postmodum a e, bifariam diuidatur in puncto f, per decimam eiusdem primi. Et centro f, interuallo autem fa, vel fe, semicirculus describatur a ge. Producatur tandem b c/ in directum, ad punctum circunferentiae g: & connectatur (si libuerit) fg. His constructis, clarum est ex vltima secundi praedictorum elementorum, quadratum quod fit ex bg/ aequum esse rectangulo a b Cd: & ipsi propterea circulo dato consequenter aequale. Coroliarium 2. Ato praeterea quadrato, circulus versa vice describetur aequalis.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 21","label":"21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/21"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}