{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 24","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 24","ref":"24","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/24","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/24.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"Corollarium 4. Vbi tandem duplicatio, quae hactenus perplexè tradita fuit: ex praedictis fit manifesta. AProponantur enim binae lineae rectae, a b/b c: sitque b c/latus dati cubi, a by verò ipsius b c/ dupla. Inter quas, duae mediae lineae rectae continuè proportionales inueniantur, per primi problematis traditionem: paululum tamen variato constructionis exordio, Descripto enim a de focirculo, vnà cum dimetientibus a e/ & d fy in centro b/ orthogonis: connectenda est a c/ recta, & in circunferentiae punctum gy producenda. Deinde c gy diuidenda est proportionaliter in puncto hy sic, vt tota C g/ad ghyeandem habeat rationem, quam ipsa gh/ad reliquam hc, per trigesimam sexti elementorum. Producta demum ehkl, quae secet rectam cfy in puncto k, quadrantem verò a f/in puncto l: absoluantur reliqua omnia, vt in ipsa primi problematis, & obiecta continetur figura. Clarum est igitur, per ipsius primi problematis demonstrationem, br/ & on/ rectas esse medio loco proportionales inter a b/ & b c: sicut quidem a bad br, sic br/ ad bn, & bn/ ad ipsam bc. Cubum ergo quod à prima describitur, duplum est eius quod à secunda: nempe vt prima linea ipsius quartae, per corollarium 33, vndecimi ele mentorum. Et cubum consequenter à tertia linea descriptum, duplum erit dati cubi quod à quarta descriptum est, per 27 eiusdem vndecimi. FINIS. ( Impressa huius quadraturae tabula, multa in melius commutauimus: non miraberis igitur, si eiusdem tabulae litera, ab ipso contextu utcunque differat. cos Il. O EIVSDEM ORONTII, DEmonstrationes duae, altera de area circuli, altera verò de ratione circunferentiae ad diametrum: quae duo Archimedis existimantur inuenta. ECEPTVM EST AB OMNIBVS, ARchimedem Syracusanum inter alia monimenta Mathematica, duo reliquisse posteris admodùm singularia: quorum alterum est de circuli area, reliquum verò de ratione circunferentiae ad ipsius circuli diametrum, quod ad executionem primi videtur admodùm necessarium.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 23","label":"23","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/23"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 25","label":"25","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/25","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/25"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}