{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 28","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 28","ref":"28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/28.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":253,"text":"Clarum est igitur, ipsam multilateram & octogonam superficiem, ex quadrato & circunstantibus triangulis resultantem: maiorem esse dato fghtriangulo, continet enim ipsum fghytriangulum, & partem ipsius k, eam videlicet qua praefatum residuum eadem magnitudine kminus est: cùm per hypothesin, circulus ipsis triangulo fg hy & kmagnitudini simul iunctis, sit aequalis. Atqui ostendetur etiam, quòd & minor est eadem multilatera superficies, ipso triangulo fgh. Diuidatur enim vnum latus ipsius multilaterę superficiei bifariam, per decimam primi elementorum: vtpote, à n/ in puncto S. & connectatur recta linea e S: quae per tertiam tertij eorundem elementorum, ipsam an/ ad rectos dispescet angulos. Quod igitur sub an/ & e s/ continetur rectangulum, duplum est trianguli a en, per saepius allegatam quadragesimamprimam primi elementorum: fiet enim parallelogrammum, in eadem basi an, & in eisdem parallelis cum ipso triangulo a e n/ constitutum. Et proinde quod sub eadem es, & quolibet alio eiusdem poligonae latere continetur rectangulum: duplum est eius trianguli, quod super eodem latere versus e/centrum constituitur. Quotupiex autem est vnum praedictorum rectangulorum, vnius trianguli: totuplicia sunt & omnium triangulorum omnia rectangula, per primam quinti ipsorum elementorum. Quae igitur sub eadem eS, & omnibus eiusdem multangulae lateribus continentur rectangula: dupla sunt omnium triangulo rum, super eisdem lateribus consistentium: & ipsius propterea mul tangulae superficiei dupla, vtpote, quae ex eisdem constat triangulis. Ipsa igitur multangula superficies: dimidium est eorum, quae sub e S/ & quolibet eiusdem superficiei latere continentur rectangulorum. Atqui ipsa es, minor est dati circuli semidiametro, cui aequale supponitur latus fg: & eadem latera, circunferentia eiusdem circuli sunt minora, cui reliquum latus gh/aequale supponitur. & sub minoribus rectis, minora comprehenduntur rectangula.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 27","label":"27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/27"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 29","label":"29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/29"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}