{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 35","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 35","ref":"35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/35.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":". His ita constructis & praeostensis, inuenienda est ipsarum a b/atque bo/ quantumuis minutim distributarum quantitas. Supponemus itaque subtensam a O, continere (verbi gratia) partes 60000: & quot similium partium fuerit vtraque & a b/ & bo, ex ea sinuum tabula, quae maximum sinum habet partium 60000, in hunc qui sequitur modum colligemus. Accipiemus enim sinum rectum illius arcus quem subtendit angulus ba O, quem praediximus fore primorum minutorum 28, & secundorum ferè 7: is autem sinus erit partium 490, tot igitur partium erit ipsa bo. Deinde accipiemus sinum rectum complementi eiusdem arcus, vtpote 89 graduum, 31 primorum minutorum, & secundorum ferè 53: quem sinum experieris esse partium 59998, tantus est semidiameter a b. Duplentur consequenter eaedem 490 partes, consurgent partes 980: tot igitur partium est latus poligoni regularis habentis latera 384, quod circa circulum (cuius quadrans est ab c) describitur. Multiplicentur itaque 980, per 384, resultabunt 376320: tantus est ambitus eiusdem poligoni. Duplentur insuper ipsae 59998 partes a b, consurgent totius diametri partes 119996: quae triplatae conficient partes 359988. Atqui 376320 partes, continent semel 359988, & praeterea 16332, quae non faciunt septimam partem ipsorum 119996: nam ea est 17142. & /2. Habet igitur ambitus ipsius poligoni, ad diametrum rationem tripla sesquiseptima minorem. Et quoniam circunferentia circuli, minor est ambitu eiusdem circunscripti poligoni: à fortiori igitur eadem circunferentia, ad ipsum diametrum rationem habet tripla sesquiseptima minorem. ¶ Quòd autem in rectangulis triangulis, dato latere angulum rectum subtendente, & vno acutorum angulorum noto, reliqua innotescant latera: sic demonstratur. Sit datum (in exemplum) rectangulum triangulum a dm, cuius latus a d/ rectum subtendens angu lum sit notum, & angulus da mynotus. describatur igitur circa punctum a, & ad interuallum a d, quadrans circuli a b de: & per punctum d, ipsi am parallela ducatur quae sit dk, per trigesimamprimam primi elementorum. Parallelogrammum est igitur amdk: & latus d K, ipsi a m/ aequale, per trigesimanquartam ipsius primi. Et quoniam Quòd circun ferentia ad dia metrum rationem habeat tripla sesquiseptima minorem ex praedictis coligere. Dato triangu lo rectangulo, & uno acu torum angulorum noto, cum latere angulum rectum subtendente, reliqua innotescere latera.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 34","label":"34","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/34"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 36","label":"36","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/36"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}