{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 36","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 36","ref":"36","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/36","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/36.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":450,"text":"angulus b a d/notus est, arcus igitur bd/ est notus: & proinde sinus rectus dm, ex tabula sinuum fiet notus. Nota erit etiam & dk, sinus rectus complementi dcicui aequatur a m. Bina igitur latera a m/ & mdyfient nota: idque pro ratione partium ipsius a d. In praefato autem triangulo rectangulo ba O, angulus qui ad a / est notus, & arcus bo/notus, atque illius complementum oc/notum (veluti nuper ostensum est) quapropter & ipsa a b/ & bo/ latera supradicto modo fiunt manifesta, in partibus quidem, qualium a o/ data est 60000. DOSECVNDA verò pars, vtpote, quòd eadem circuli circunfe 2 rentia, ad diametrum rationem habet tripla sesquioctaua minorem: haud dissimili via demonstrabilis est. Repetatur itaque circuli quadrans a b c. Et dato a by vel a c/ semidiametro, aequalis recta linea b dyrursum coaptetur, per ipsam primam quarti elementorum: & connectatur a d/ recta, per primum postulatum. Erit igitur per corollarium decimęquintae ipsius quarti, recta b d/latus hexagoni aequilateri & aequianguli, circulo cuius quadrans est a b c/ inscripti: subtendens sextam circunferentiae partem, hoc est, arcum bd/ graduum 60, qualium tota circumferentia est 360, & ipse quadrans bd c(à quo rectus qui sub b a c/ dimetitur angulus) 90. Et proinde angulus b ad, duo tertia comprehendit ipsius anguli recti. Diuidatur igitur idem angulus b a d/ bifariam, per nonam primi eorundem elementorum, sub recta quidem a e: & connectatur chorda be, per primum postulatum. Angulus itaque ba e, tertia pars erit eiusdem anguli recti, subtendens arcum b e/ graduum 30, nempe dimidium ipsius b d: & ipsa chorda be, latus erit dodecagoni aequilateri & aequianguli, in eodem circulo descripti. Diuidatur rursum angulus b a e/ bifariam, sub recta a f, per eandem nonam primi elementorum: & connectatur chorda b f. Erit igitur angulus b a f, sexta pars ipsius anguli recti, subtendens arcum b fy graduum 15: & ipsa chorda bf, latus poligoni regularis in praefato circulo descripti, habentis latera 24. Angulus consequenter b a fybifariam diuidatur, sub recta a g: & connectatur chorda b g. Erit itaque angulus b a g, eiusdem anguli recti pars duodecima, subtendens arcum bgy graduum 7, & primorum minutorum 30: ipsa quoque b g/ recta, erit latus inscripti poligoni regularis, sub 48 lateribus comprehensi. Rursum diuidatur angulus b a gbifariam, sub recta bh: & connectatur chorda b h. Angulus ergo b a h, vigesimaquarta pars erit anguli recti, & subtensus arcus bhtrium graduum & primorum minutorum 45: chorda autem bh, latus inscripti poligoni regularis, latera 96 continentis. Haud aliter diuiso bifariam angulo b a h, sub recta a I, & connexa chorda bl: angulus b a I, quadragesimamoctauam partem ipsius anguli recti com prehendet, arcus proinde b lyvnum gradum, prima minuta 52, & secunda 30: eritque chorda bI, latus poligoni regularis habentis latera 192, in eodem circulo descripti.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 35","label":"35","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/35"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 37","label":"37","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/37","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/37"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}