{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 39","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 39","ref":"39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":263,"text":"¶Nam differentia inter residuum triplati diametri, à toto ambitu circunscripti vel inscripti poligoni regularis habentis latera 384, & septimam totius diametri partem: minor est differentia eiusdem residui, & octauae partis ipsius diametri. Iuxta enim huiusce propositionis primam partem, ipsum residuum fuit partium 16332: iuxta verò partem secundam, 16320. Et vtrobique pars septima diametri, partium ferè 17142: octaua autem, partium circiter 15000. Differentia porrò inter 16332. & 17142, est 810: inter verò 15000/ & 16332, est 1332. Differentia rursum inter 16320/ & eadem 17142, est partium 822: & ipsa 15000, partium 1320. Minus ergo distat ipsum residuum à parte septima, quam ab octaua: & proinde ratio tripla sesquiseptima, pręcisior est tripla sesquioctaua. Corollarium 3. Raecisior adhuc est ratio tripla superbiparAtiens quindecimas (vt 3, ad I & 15) ipsa ratione tripla sesquiseptima. ¶ Duo enim quindecima, consurgunt ex & simpliciter iunctis: & neque septimam, neque octauam efficiunt ipsius diametri partem, inter quas eadem ratio circunferentiae ad diametrum versatur. Quòd au tem ea sit praecisior tripla sesquiseptima: ex numorio primae partis huius propositionis, fit manifestum. Nam diameter, fuit partium 119996: & ipsorum 119996 pars quindecima, est 7999 & 1/. duae porrò quindecimae, conficiunt 15999 & /: quae ferè complent differentiam inter ambitum poligoni circulo circunscripti habentis latera 384, & triplum diametri eiusdem circuli (quae differentia, fuit partium 16332) & plus differunt ab ipsius diametri parte septima, quae est partium 17142 & /, quam ab ipsis 16332. Distant enim 15999 & /ę, ab ipsis 17142 & /2, par tibus 1142 vnà cum : ab ipsis autem 16332, partibus tantummodò 332 & /5. Et quoniam secundo corollario demonstratum est, rationem triplam sesquiseptimam, praecisiorem esse tripla sesquioctaua: longè itaque praecisior erit eadem ratio tripla superbipartiens quindecimas, ipsa ratione tripla sesquioctaua. Coroilarium 4.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 38","label":"38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/38","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/38"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 40","label":"40","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/40"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}