{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 40","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 40","ref":"40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/40.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Rea itaque circuli, ad circunscriptum quaAdratum rationem ferè habet, quam II ad 14: ad inscriptum autem quadratum, quam II ad 7. ¶ Hoc velim intelligas, supposito quod circunferentia ad diametrum rationem habeat triplam ferè sesquiseptimam. Sit enim datus circulus ab Cd: circumscriptum autem ex dimetiente quadratum, e fgh. Cuius latus Fg, in directum producatur versus l:ponaturque fgl, circunferentiae ipsius circuli aequalis, ter continens diametrum & septimam eiusdem diametri partem. Connectantur demum bg/ & b Iylineae rectę Triangula igitur b fg/ & b fl, sub eodem sunt vertice b: se habent igitur vt ba ses, per primam sexti elementorum. Supponatur itaque circuli diameter, & proin de latus fg, partium 7: tota igitur fgl, erit partium similium 22. Triangulum ergo b fl, ad triangulum b fg se habet, vt 22 ad 7. Sed per antecedentem primam propositionem, triangulo b fl/aequalis est a b cd/ circulus. Idem ergo circulus a b cd, ad triangulum b fgyse habet, vt 22 ad 7: aequales enim magnitudines, ad eandem magnitudinem eandem habent rationem, per septimam quinti eorundem elementorum. Qualium ergo partium triangulum b fg. est 7, talium circulus a bed/ est 22. Sed qualium partium idem b fgtriangulum est 7, talium quadratum e fgh/ est 28: quadruplum est enim ipsum quadratum e fgh, eiusdem trianguli b fg. Qualium ergo partium circulus a bcd/ est 22, talium circunscriptum quadratum est 28. Se habet igitur idem circulus ab ed/ ad circunscriptum quadratum e fgh, vt 22 ad 28: & proinde vt 11 ad 14, qui sunt minimi numeri in data ratione constituti. Quod autem in eodem circulo describitur quadratum a b cd, dimidium est circumscripti. Qualium ergo partium circulus ipse est 22, talium idem inscriptum quadratum est 14. Circulus ergo abcd, ad inscriptum quadratum rationem habet, quam 22 ad 14: & proinde quam n ad 7. BOFINIS. g Virescit vulnere virtus.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/39"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 41","label":"41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/41"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}