{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 5","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 5","ref":"5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/5.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":390,"text":"Erit ergo bk, secunda linea proportionalis Connectatur itaque recta e k: quae producta in directum & continuum, attingat circuli quadrantem a If, in puncto l. Deinde, connexa a Irecta: ipsi e I, per punctum C, parallela ducatur mn, per trigesimanprimam primi elementorum, quae secet eandem a l/in puncto m, semidiametrum verò b e/ in puncto n. erit enim bn, tertia proportionalis. Secetur postmodum à semidiametro bd, ipsi b/ k/aequalis, per tertiam ipsius primi: sitque illa br. Et connectatur rectam r, quae secet dimetientem a e/ in puncto o: atque ar/recta, quę in directum continuata attingat circunferentiam ipsius circuli in puncto S. Tandem connectantur e s/ & n rylineae rectae: & reliqua, vt in ipsa continetur figura. ¶ His in hunc modum constructis: rectus erit in primis vterque, & qu ad I, & qui ad S/ continetur angulus, per trigesimamprimam tertij elementorum, vterque enim consistit in semicirculo. Rectus similiter erit angulus amn: aequalis siquidem est interiori & opposito ad easdem partes qui ad I, per vigesimamnonam primi ipsorum elementorum. Insuper, quoniam a b/ ipsi be/ est aequalis, atque br/ipsi bk, & qui cir ca b/ consistunt anguli inuicem aequales, nempe recti: Bina ergo triangula ab r/ & ebk, habent duo latera duobus lateribus aequalia alterum alteri, & angulos sub aequis lateribus contentos inuicem aequales. Basis itaque ar, basi e k: & reliquus angulus b a r/reliquo bek, atque reliquus arbs reliquo bke, per quartam primi elementorum est aequalis. Recta igitur linea a e, incidens in a S/ & lelineas rectas, efficit alternos angulos inuicem aequales: similiter & ipsar K. Parallela est itaque a S/ ipsi le, per vigesimamseptimam ipsius primi elementorum: & ipsi consequenter mn/itidem parallela, per trigesimam eiusdem primi. In parallelas autem a s/ & Ie, recta incidens a l: efficit interiores & ad easdem partes angulos a le/ & Ia rduobus rectis aequales, per vigesimamnonam ipsius primi elementorum. Atqui rectus est angulus a le: rectus est igitur & angulus lar. Haud dissimiliter ostendetur, angulus le S/esse rectus. Et proinde a I, ipsi e s/ parallela est, per vigesimamoctauam eiusdem primi elementorum. Rectangulum est igitur, atque parallelogrammum, ipsum a le s/ quadrilaterum. Caeterum, quoniam ar, ipsi mn est A. iij. parallela, & in illas incidunt a n/ & mr: angulus igitur arm/alternormn/ est aequalis, necnon & angulus anm/ alterno nar, per ipsam vigesimamnonam primi elementorum. Anguli praeterea, qui circa o/ verticem, sub a or/ & mon/continentur: sunt, per decimamquintam eiusdem primi, inuicem aequales.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 4","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/4"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 6","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/6"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}