{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 6","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 6","ref":"6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/6.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":370,"text":"Aequiangula sunt itaque a or/ & mon/triangula: & quae circum igitur aequales angu los sunt latera inuicem proportionalia, & similis rationis quę aequalibus angulis latera subtenduntur, per quartam sexti eorundem elementorum. Sicut igitur a o/ad or, sic no ad Om. Similis ergo rationis sunt a o/ & on, atque ipsar o/ & om/latera. Praeterea, cùm sit vt a o/ad or, sic no/ ad om, & qui sub a om/ & nor/ continentur anguli, sunt per decimamquintam primi elementorum inuicem aequales. Triangula igitur a om/ & nor, habent vnum angulum vni angulo aequalem, & quae circum aequales angulos latera reciprocè proportionalia. Aequum est itaque triangulum a om, ipsi triangulo nor, per decimamquintam sexti elementorum. Et quoniam bases am/ & nr, in aequalibus triangulis aequales subtendunt angulos: similis igitur coguntur esse rationis. Atqui 2 0/ & on, necnon 10/ & om, similis quoque sunt rationis: est enim vt a o/ ad or, sic no/ ad om. proportionalia itaque sunt, eorundem triangulorum a om/ & nor/ latera. Et proinde ipsa triangula, sunt inuicem aequiangula: & aequales habent angulos sub quibus eiusdem rationis latera subtenduntur, per quintam sexti elementorum. Nam sicut in triangulis aequiangulis, similis rationis sunt quae aequalibus angulis latera subtenduntur, per quartam ipsius sexti: sic in triangulis quorum latera sunt proportionalia, similis rationis latera aequales versa vice subtendunt angulos. Angulus itaque a mo, ipsi or n:atque reliquus mao, reliquo onr/ est aequalis. In rectas ergo lineas a m/ & nr, rectae incidentes lineae an/ & mr:efficiunt alternos angulos inuicem aequales. Parallela est igitur nr, ipsi am: atque ipsi e S/itidem parallela, per vigesimamseptimam & trigesimam primi elementorum. Parallelogrammum est itaque ipsum amnr/quadrilaterum. aio quòd & rectangulum. Anguli enim qui ad puncta a & mycontinentur, recti sunt: & qui ex opposito igitur consistunt anguli a rn& in nrysunt recti, per trigesimam quartam ipsius primi elementorum. Vtrunque igitur a les. & amnr, ac ipsum consequenter e tnvquadrilaterum: parallelogrammum est, atque rectangulum. Et proinde triangula ar n/ & rnc, rectangula sunt: & qui ad n/ & rpuncta consistunt anguli, recti. Quod in primis oportuit demonstrasse. V PN . X Pi4 ¶ His praeostensis, aio br/ & b n/ lineas rectas, esse medio loco sub eadem ratione continuè proportionales, inter ipsa a b/ & b cy supradictorum quadratorum latera: sicut quidem a by ad br, sic eadem b r/ ad bn, & ipsa bn/ ad b c.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 5","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/5"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 7","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/7"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}