{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 67","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 67","ref":"67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/67.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":212,"text":"Vterque propterea dimidius est ipsius anguli a e b. Haud aliter ostendetur, vterque angulus be h& hec, dimidius anguli be C: & consequenter in hunc modum de caeteris. Anguli porrò a e by & bec, aequales sunt adinuicem, per vigesimamseptimam tertij eorundem elementorum: sub aequalibus enim deducuntur arcubus. Quae autem eiusdem, vel aequalium sunt dimidium, ea sunt aequalia adinuicem, per septimam communem sententiam: aequalis est igitur angulus b e g, angulo be h. Rectus praeterea e b gyrecto e bh, per quartum aequatur postulatum. Bina ergo triangula b eg/ & beh, habent duos angulos duobus angulis aequales alterum alteri, & latus e by vtrique commune, quod aequis adiacet angulis: reliqua igitur latera, reliquis lateribus habebunt aequalia alterum alteri, per vigesimamsextam primi elemen torum. Aequalis est igitur bg, ipsi bh: & tota proinde gh, ipsius b hydupla est. Similiter demonstrabitur hl, ipsius ch/dupla. Quae autem eiusdem vel ęqualium duplicia sunt, adinuicem sunt aequalia, per sextam communem sententiam: aequalis est igitur gh, ipsi hl. Eodem prorsus modo conuincentur reliqua ipsius heptagoni latera, diuidi bifariam: & tum inuicem, tum vtrique ipsarum ghy & hlfore aequalia. Aequilaterum est itaque, ipsum fghlyheptagonum. ¶ Aio demum, quòd & aequiangulum. Ostensum est enim a g/ ipsi gb, & bh/ ipsi hc, necnon g bs ipsi b h coaequari: quatuor igitur ag, gb, b h, & hc, aequales sunt adinuicem.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 66","label":"Problema 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/66"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 68","label":"Problema 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/68"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}