{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 71","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 71","ref":"71","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/71","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/71","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/71.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":290,"text":"Angulus igitur bc f, angulo fb c/ est aequalis: & latus propterea b f, lateri fe/responden ter aequale, per sextam primi elementorum. Rursum quoniam latus bc, lateri Cdy est aequale, & c fvtrique commune: Bina ergo late ra b c/ & c fy trianguli bc f, binis la teribus fe/ & cd/ trianguli fod, sunt aequalia alterum alteri, & aequos inuicem continent angulos, per constructionem. Basis igitur b f, basi fd, per quartam ipsius primi elementorum est aequalis: atque reliquus angulus cb f, reliquo fde/ aequalis. Angulus porrò cb f, dimidium est anguli a be: & fdcigitur angulus, dimidium est ipsius anguli Cde. quae enim aequalia sunt, eiusdem vel aequalium sunt dimidium, per septimae communis sententiae conuersionem. Reliquus igitur angulus fde, eiusdem anguli cde/ est dimidium: & proinde ipsi angulo Cd fraequalis. Haud dissimiliter e f, ipsi fc/ aequalis: & reliquae demum lineae rectae, ex eodem puncto fy in singulos heptagoni angulos incidentes, tum inuicem, tum ipsis b fyfc & d fycoaequari demonstrabuntur. ICentro igitur f, ad interuallum autem fb, alteriusve cuiusuis aequalium linearum ex eodem puncto fregredientium, circulus describatur a b ede, per tertium postulatum. Transibit ergo ipsius circuli circunferentia per singulos ipsius dati heptagoni angulos: tangetque propterea, vnunquenque eiusdem heptagoni angulum. Circa datum igitur heptagonum aequilaterum & aequiangulum, circulus ipse a b Cd e / descriptus est, per quartam ipsius quarti elementorum diffinitionem. Quod tandem faciendum susceperamus. ¶ Non aliter circa datum aliud quoduis poligonum aequilaterum & aequiangulum, circulus ipse describetur. Q& Libri de absoluta multangularum & regularium figurarum descriptione, FINIS. Virescit vulnere Virtus. go Orontij Finęi Delphinatis, REGII MATHEMATICArum Lutetiae professoris: De inuenienda longitudinis duorum quorumcunque locorum differentia, etiam dato quouis tempore, aliter quàm per Lunares eclipses, Liber singularis. VO SVNTA QVIBVS VNIJuersa Geographicae artis pendere videtur institutio: & quae vnicuique Geographo non vtilissima tantummodò, sed in primis sunt valde necessaria.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 70-2","label":"Problema 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/70-2"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 73","label":"Problema 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/73","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/73"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}