{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 8","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 8","ref":"8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/8.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":273,"text":"Datis ergo binis ab. br. bn. bc. quadratorum lateribus a b/ bc, quorum alterum in dato circulo, alterum verò circa descriptum est: duas medias lineas rectas, sub eadem ratione continuè proportionales inuenimus, scilicet br/atque bn. Quod faciendum in primis susceperamus. Corollarium. Thas porrò binas lineas rectas, inter ipsa praedictorum quadraOtorum latera continuè proportionales, mechanico promptissimóque reperire volueris artificio: sic pendenter facito. Fabricetur in primis ex dura quapiam & electa materia, gnomon quidam ipsi rem/ similis. Constitutis deinde praedictorum quadratorum lateribus suprascripto modo datis (cuiusmodi sunt a b/ & b c) ad rectum angulum, atque ad eas partes in quibus ad rectum conueniunt angulum in directum vtrinque productis (veluti sunt bd/ & be) linea diagonalis e ny ipsius rectanguli parallelogrammi e tnv, in directum ipsius be, hoc est, longioris productae adamussim collocetur, cogaturque interius gnomonis latus venire in punctum c/ ipsius lateris minoris limitem, immota semper e n/ diagonio ab eiusdem b e rectitudine. Nam reliquum & interius ipsius gnomonis latus, secundam lineam proportionalem tibi secabit ex minore producta: interior autem eiusdem gnomonis angulus qui ad n, ipsam tertiam earundem quatuor linearum continuè proportionalium simul limitabit. Quemadmodum ex praemissa potes elicere descriptione. A 1 i lineis rectis. De ceteris cili.I. Vanuis autem praemissa linearum proportionalium adinuentio, ipsis propositorum quadratorum lateribus (quorum alterum circa, alterum verò intra circulum describitur) peculiariter inseruire videatur: poterit nihilominus datis quibuscumque lineis rectis inaequalibus, inter quas duas medias lineas rectas sub eadem ratione continuè proportionales inuenire fuerit operaepretium, indifferenter adcommodari, immutato paululum solo constructionis exordio. Non enim semper diuidetur excessus maioris lineae supra minorem proportionaliter, veluti Cf/ in ipsa antecedentis figurae descriptione: sed tandiu solummodò, quandiu maior datarum linearum dimidium maioris superauerit.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 7","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/7"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 9","label":"QOAD DIONYSIAM CANDIDAM","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/9"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}