{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli 81","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli 81","ref":"81","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/81","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/81","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/81.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":334,"text":"Quae tandem iuncta ipsi primo Aequatoris interuallo, conficiet vltimum eiusdem Aquatoris interuallum: quod in partes horarias de more resolutum, ostendet quota hora & horae minuto praeassumpti diei, Luna sub eodem radicali constituetur Meridiano. Verba sunt forsitan plura, quàm res ipsa postulet: singula nihilominus clarissimo facilitabimus exemplo. ¶ Sit igitur propositum agnoscere, quota hora & horae minuto Luna peruentura sit ad Parisiensem Meridianum (quem in aliorum Meridianorum elegimus radicem) die Nouembris decima sexta, huius anni 1543: & sub qua Zodiaci parte, tunc ipsa Luna constituetur. Verus itaque locus Solis, ad meridiem quindecimi & antecedentis diei (à quo oblatus dies, secundum Astronomos initiatur) iuxta vulgatum ipsorum Astronomorum calculum, est in secundo gradu, & 31 minuto Sagittarij. Verus autem locus ipsius Lunae, eodem tempore, in 13 gradu, & 50 minuto Cancri: & capitis draconis eiusdem Lunae verus motus, in sexto gradu & 32 minuto Aquarij. Et proinde argumentum latitudinis Lunae, est quinque signorum communium, 7 graduum, & 18 minutorum. Cum quo argumento inuenta latitudo Lunae, septentrionalis est, vnum solummodò gradum, & 56 minuta conprehendens. Ascensio autem recta loci Solis, ex ipsa rectarum ascensionum tabula: offenditur esse 265 graduum, & 54 minutorum. Recta por rò loci Lunaris ascensio, ex tabula mediationum Caeli, est graduum 105 & minutorum 15. Cui si 360 gradus totius adiiciantur circuli: consur gent gradus 465, vnà cum eisdem 15 minutis. A quibus si 265 gradus, & 54 minuta ascensionis rectae loci Solis auferantur: relinquetur primum Aequatoris interuallum, graduum 199, & minutorum 21. Cui respondent horę 13, & 17 ferè minuta temporis. Diurnus autem Lunae motus eodem accidens tempore, est graduum II, & minutorum 56: & proinde horarius motus ipsius Lunae, minutorum 29, & secundorum 50. Hic porrò motus horarius tredecies sumptus, vnà cum ilius parte proportionali quae ipsis 17 debetur minutis: conficiunt gradus 6, & minuta ferè 50. Tantum itaque arcum Zodiaci intra praefatas 13 horas, & 17 minuta, Lunam perambulasse iudicabis. Quòd si praedi ctos 6 gradus & 50 minuta, 13 gradibus & 50 minutis Cancri veri motus Lunaris superius adinuenti addideris: consurgent gradus 20, & minuta 40 eiusdem Cancri. Tantus est verus motus ipsius Lunae, cùm ea praeassumpto die ad radicalem, hoc est, Parisiensem Meridianum perducetur.","prev":{"citation":"Quadratura circuli 80","label":"Problema 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/80","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/80"},"next":{"citation":"Quadratura circuli 82","label":"Problema 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/82","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/82"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}