{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli v","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli v","ref":"v","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/v","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/v","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/v.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":true,"words":280,"text":"Franciscum, De Orontio Finaeo insigni Mathematico,\nAntonius Mizaldus, Monslucianus.\nVsarum Francisce parens, Rex maxime, cuius\nAuspicijs docti stantque, caduntque viri.\nLVANαè tua maiestas magnis decorata trophaeis,\nNouit ἀλήθειαν tempus habere patrem.\nNouit prudenter quòd tempus operta recludit:\nAedit & in lucem quae latuere priùs.\nNouit ad haec, homines non omneis omnia posse:\nEt posita in raris munera rara locis.\nEuclidem hinc celebrat Megara, Aegyptus Ptolemaeum:\nTollit Aristotelem hinc Stragira clara suum.\nHinc tua Finaeum doctissima Gallia iactat:\nQuem mare, quem Caelum, quem tibi terra canit.\nHic etenim reperit, quod scibile dixerat olim,\nSed nondum scitum magnus Aristoteles.\nHuic nunquam potuit quadrari circulus vnus.\nO ter magnum hominem, tres simul ecce quadrat\nRursum quadratis aequales tramite eodem\nDemonstrat ternos (res celebranda) κύκλους.\nNec satis hoc, omnis generis πολυγώνια pingit\nIn circo: nùm summi hoc opus artificis?\nTantùm de eclipsi distantia nota locorum\nPriscis: huic alio panditur ingenio.\nVicta gemis, superata doles, nec cornua tollis,\nTegnshatesnuit. pnuo v ug\nVt quondam, raris Graecia τωσωΘωρhεσ\nDas Gallis inuita manus, ac porrigis herbam:\nQuid facias? sunt haec fata ferenda tibi.\nFerte Mathematici violas, & balsama, nardos\nSpargite: materies digna fauore venit\nEcce seges vobis multo sudore parata,\nQuam quondam vestri tam cupiere patres.\nGallia donec erit, donec victricia Mundus\nLilia odorabit, lilia suspiciet,\nRex Francisce, tibi tanto pro munere grates\nSoluet: nam res est congrua, causa iubet.\nPer te respirant, florentque Mathemata, per te\nTotius mundi Machina vasta patet.\nPer te Finaeus Pylijs dignissimus annis,\nPerficit inuentis optima quaeque suis.\nTe duce Gallorum nomen super aethera tollit:\nTe celebrat, cuius fama perennis erit.\nRegia, crede mihi, res est succurrere doctis:\nQuas illi dederis, semper habebis opes\n8o. iij.\nre Ad amplissimum Lotharingiae Cardinalem, studiosa Mathematicarum iuuentus.","prev":{"citation":"Quadratura circuli iv","label":"iv","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/iv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/iv"},"next":{"citation":"Quadratura circuli vi","label":"vi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/vi"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}