{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Quadratura circuli x","citation":"Oronce Finé, Quadratura circuli x","ref":"x","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/x","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/x","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/x.md","author":{"name":"Oronce Finé","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine"},"work":{"title":"Quadratura circuli","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli","urn":null},"verse":false,"words":301,"text":"¶Area consequenter cuiuslibet regularis poligoni, aequatur rectangulo, quod sub perpendiculari ex centro in latus vnum demissa poligoni, & dimidio consurgit ambitu. AReliqua propositio. 2. ICircunferentiam circuli, ad eius diametrum rationem habere tripla sesquiseptima minorem: maiorem autem tripla sesquioctaua. Corollarium ANon habet igitur circunferentia circuli, ad diametrum rationem tripla superde cupartiente septuagesimas primas (vt asserit Archimedes) maiorem. Corollarium 2. ¶ Ratio tripla sesquiseptima, magis accedit ad veram rationem circunferentiae ad diametrum: quam tripla sesquioctaua. Corollarium 3. APraecisior est adhuc ratio tripla superbipartiens quindecimas (vt 3 & /ad 1) ipsa ratione tripla sesquisevtima. Corollarium Area itaque circuli ad circunscriptum quadratum, rationem ferè habet, quam 1I ad 14: ad inscriptum autem quadratum, quam II ad 7, So Libri de absoluta multangularum omnium & regularium Problemata. figurarum descriptione, 1. Datam quamuis lineam rectam praefinitam, in quotcunque partes inuicem aequales diuidere, illiúsque partem quotam, à dato quouis numero denominatam inuenire. 2. Dato triangulo isoscele, cuius vterque angulorum qui ad basin duplus sit reliaui: caetera isoscelia triangula constituere, quorum vnusquisque eorum qui ad basin sunt angulorum eam rationem obseruet ad reliquum, quam datus nume rus ad vnitatem: & multangulae latus, quae per ipsum describitur isosceles, simul reddere notum. ¶Angulo rectilineo dato, alterius anguli rectilinei multiplici: ipsum angulum datum in tot aequales angulos discindere, quotuplex is fuerit reliqui. 4. IIn dato circulo poligonum aequilaterum & aequiangulum à dato quouis numero denominatum, consequenter describere. Corollarium ¶ Circunferentia itaque dati cuiuscunque circuli, in quotcunque partes inuitem aequales vel facilè diuidetur: quod hactenus fuerat desideratum. INDEX. Corollarium 2. ¶Angulus praeterea rectus, in quotlibet partes inuicem aequales consequenter diuisibilis erit. Corollarium 3. A Ratio insuper anguli cuiuslibet poligoni aequilateri & aequianguli ad ipsum angulum rectum, fit pendenter manifesta. Corollarium. 4. vel im¶Anguli rursum cuiustibet aequilateri & aequianguli poligoni, à primo sum depariter pari numero denominati: ad illius isoscelis angulum, cum quo ij scribitur poligonum, ratio tandem dignoscetur. ¶ Reliqua problemata. & aequi5.","prev":{"citation":"Quadratura circuli ix","label":"ix","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/ix","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/ix"},"next":{"citation":"Quadratura circuli xi","label":"xi","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/xi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/oronce-fine/quadratura-circuli/xi"},"credit":{"text":"Oronce Finé, Quadratura circuli. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}