{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Apologeticus 13.2-6","citation":"Orosius, Liber Apologeticus 13.2-6","ref":"13.2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/13.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/13.2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/13.2.md","author":{"name":"Orosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus"},"work":{"title":"Liber Apologeticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002"},"verse":false,"words":242,"text":"at uero posse esse sine peccato qui aliquando peccauerit, inpossibile est absque sola gratia baptismi, ubi ex persona Domini dicitur: remissa sunt tibi peccata tua. quod suadeor credere, quia permittor audire: possum ergo esse sine peccato, in hac dumtaxat corruptione, qua uiuimus, non suscipio, non praesumo, non audeo'. si enim Dauid orat ad Deum tibi soli peccaui et malum coram te feci et secundum Apocalypsim Iohannis iudioandi sunt mortui ex his, , quae coram Deo peccauerunt, ex his, quae scripta sunt in libris, recipientes secundum opera sua: cur meum circa me praesumo iudicium, si me scio etiam de ipso iudicandum? aut, si libri illi sacri numquam nisi in iudicio aperiendi, pariter uitae nostrae bona malaque suscipiunt, examen iudicii in pondere praebituri: quomodo sine examine in hac uita et ante mortem abolitos esse cognoscimus, quos non solum post mortem uerum etiam post resurrectionem legimus proferendos ? ego in potestate habui pecoare, liberari a peccato in potestate non habeo. precari meum est, absolui non meum. ubi uero peccato me dedi, seruus factus sum accusatoris, reus iudicis. possum propter adsiduarum precum praemissa suffragia de bono iudice spem ferre, innocentem sine timore conscientiam ante promulgationem sententiae uindicare non possum. dicit enim apostolus: nolite ante tempus quid iudicare, donec ueniat Dominus, qui et inluminabat occulta tenebrarum et manifestabit consilia cordium: et tunc laus erit unicuique a Deo. alioquin si in potestate est hominis, ut liberum se ipse faciat a peccato suo, aut non est iudex Christus aut frustra est.","prev":{"citation":"Liber Apologeticus 13.1","label":"Chapter 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/13.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/13.1"},"next":{"citation":"Liber Apologeticus 14.1","label":"Chapter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/14.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/14.1"},"credit":{"text":"Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}