{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Apologeticus 24.3-7","citation":"Orosius, Liber Apologeticus 24.3-7","ref":"24.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/24.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/24.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/24.3.md","author":{"name":"Orosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus"},"work":{"title":"Liber Apologeticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002"},"verse":false,"words":244,"text":"Dauid usque ad mortem non emundatur, sed praelato in templi struotione sibi filio se ipse condemnat; et Goliath cum armigero suo calumniatur mihi, cur Dominus non faciat in eo, quod numquam fecit in saeculo! dicit et Ecclesiastes: nihil sub sole nouum, nec ualet quisquam dicere: ecce hoc recens est; iam enim praecessit in saeculis quae fuerunt ante nos; et nouorum dogmatum instructor adfirmat: potest fieri, quod numquam factum est! non requiras utrum fuerit, quod posse non ambigas. aedificari domum uoluit Deus nomini suo at hoc, ut non nisi innocens et bene inmaculatus exstrueret. duo ad hoc reges cunctis uiribus eliguntur, uterque ad adiutorium; de custodia utrique promittitur. ad Dauid siquidem dicit Deus: neritas mea et miserioordia mea cum eo. de Salomone uero testatur: ipsum elegi mihi in filium, et ego ero ei in patrem. ex his duobus templum Domini unus praeparat, alter aedificat; praeparat senex, perficit puer. dignum est enim, ut sanctum Domini templum sanctus aedificet. praeparat, ut dixi, senex, sed quasi postquam peccare ceesauit; perfioit puer, sed paene cum adhuc peccare non. coepit. ille ante peccauit, hie postea. ille multo peccato aedificar non meruit, iste multum peccando quod aedificauerat dereliquit. et inter haec mirabiliter sibi ordinatio sancta disposuit, ut inter duas aetates, quod perpetuum in homine esse non poterat, pro captu temporis inueniret. uterque aliquando non peccaui, tamen uterque sine peccato esse non potuit: ut sit Deus uerax, omnis autem homo mendax, sicut scriptum est; uani filii hominum, mendaces filii hominum in stateris.","prev":{"citation":"Liber Apologeticus 24.2","label":"Chapter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/24.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/24.2"},"next":{"citation":"Liber Apologeticus 25.1-5","label":"25.1 to 25.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/25.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/25.1"},"credit":{"text":"Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}