{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Apologeticus 28.7-12","citation":"Orosius, Liber Apologeticus 28.7-12","ref":"28.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.7.md","author":{"name":"Orosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus"},"work":{"title":"Liber Apologeticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002"},"verse":false,"words":279,"text":"uides ergo, quia operator temporis temperat uirtutes et ratio dispositionis miscet potentiae patientiam. deinde ait Dominus: reconde gladium in theca. fieri enim non potest, ut calicem quem dedit mihi Pater non bibam illum. et tamen Deus nihil non potest, nec est quicquam quod non faciat nisi forte quod nolit, non oporteat, non proponat. loquitur Paulus ad Thessalonicenses, significans de aduentu Antichristi: non retinetis, quod cum adhuc essem apud nos, haec dicebam nobis? et nunc quid detineat scitis, ut reueletur in suo tempore. tanta nis est decreti Dei et tam inreuolubilis status constitutorum in suis quibusque causis temporum, ut propter electos suos dies saeculi adbreuiari dixerit Dominus non auferri; ut faceret temporum statutorum pro maiestate plenitudinem, pro pietate breuitatem, simulque et conpendium misericordia caperet et numerum mundus inpleret. et tu nis iam — ecce ego cum dolore misericordiae loquor — tu inquam uis, o homo similis mei, ut tibi homines in hoc praesenti tempore, quod nusquam antea dictum in sacris uoluminibus inuenitur, quemquam sine peccato esse respondeant et, si in hoc forte consenserint, de die momentoque subscribant, nouam calumniae machinam instruens, ut, quod non fieri dicimus, non posse fieri dixisse uideamur, et in quo praecipue operantem in dispositione quam statuit omnipotentiam praedicamus, ne inpatienter infamare inpotentiam iudicemur? uanum, quaeso te, furorem abice, quoniam hoc ipsum ad peccatum proficit, de quo abstergendo possibilitatem temporis, non clementiam iudicis uideris cogitasse. Hactenus de potentia Dei, quam praedicamus et colimus, et de praefinitione temporum, quae profundissimo ipsius sunt statuta consilio, dixisse sufficiat; de qua, etsi plura quae sunt sanctorum scripta non essent, daemonum saltim responsio sola sufficeret, qui propria damnati conscientia uociferantur ad . Dominum. quid tibi et nobis, fili Dei ? quid uenisti ante tempus perdere nos?","prev":{"citation":"Liber Apologeticus 28.1-6","label":"28.1 to 28.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.1"},"next":{"citation":"Liber Apologeticus 28.13","label":"Chapter 28","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/28.13"},"credit":{"text":"Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}