{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Apologeticus 29.6-9","citation":"Orosius, Liber Apologeticus 29.6-9","ref":"29.6","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/29.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/29.6","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/29.6.md","author":{"name":"Orosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus"},"work":{"title":"Liber Apologeticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002"},"verse":false,"words":185,"text":"Dopiinus clamat: spiritus quidem promptus, caro autem infirma. clamat Abraham: ego autem terra et cinis. clamat lob: homo putredo et filius hominis uermis. clamat Esaias: o miser ego, quoniam conpunctus sum, quia, cumsim homo et inmunda labia habeam, in medio quoque populi inmunda labia habentis habitem. clamat Hieremias: anima in angustiis, et spiritus anxius clamat ad te: uide Domine et miserere. clamat Abacuc: custodini me et expauit uenter meus a uooe orationum et intra me turbata est habitudo mea. clamat Dauid: exaudi me in tua iustitia et non intres in iudicium cum seruo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis uiuens. clamant omnes apostoli infirmitatis timore turbati: Domine, libera nos, perimus. clamat Iohannes: si dixerimus quoniam peccatum non habemus, ipsi nos seducimus, et ueritas in nobis non est. clamat Iacobus: in multis enim offendimus omnes. clamat Paulus: infelix ego homo, quis me liberabit de corpore mortis huius? gratia Dei per Iesum Christum dominum nostrum. et ut generaliter uniuersorum clamet infirmitas, clamat Spiritus Sanctus in sanctis: omnis caro faenum et gloria hominis sicut flos faeni. faenum. aruit, flos decidit; uerbum autem Domini manet in aeternum.","prev":{"citation":"Liber Apologeticus 29.5","label":"Chapter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/29.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/29.5"},"next":{"citation":"Liber Apologeticus 30.1","label":"Chapter 30","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/30.1"},"credit":{"text":"Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}