{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Liber Apologeticus 32.8-12","citation":"Orosius, Liber Apologeticus 32.8-12","ref":"32.8","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.8","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.8.md","author":{"name":"Orosius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus"},"work":{"title":"Liber Apologeticus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0215c.stoa002"},"verse":false,"words":215,"text":"sicut enim corruptionis principium fuit homini declinare in peccatum, ita incorruptionis initium erit non habere peccatum. quis ergo illud ante indicium Dei abscondit aut de sinu Christi abstulit et tibi tradidit? an forte quia non mereretur eam in future de manu Domini intellegis ? haec praesnmmns instruit Paulus et dicit: cum autem mortale hoc induerit inmortalitatem: tunc fiet sermo qui scriptus est, Absorta est mors in uictoria. ubi est, mors, uictoria tua? ubi est, mors, stimulus tutis? stimulus autem mortis peccatum est. per quod ostendit apostolus, nullo modo eatenus quemquam insultare posse morti atque peccato, donec mortalitatem inmortalitas et corruptionem incorruptio consequatur, et ubi infirmitate deleta uirtus perfecta succedit, ubi non erit masculus et femina sed erunt omnes similes angelis Dei. porro autem si quis iam in tantum cumulum sanctitatis excrescit, ut uiuens in hac carne uel masculum se esse uel feminam nesciat, si iam plenissima sui puritate percepta nec habens uestimenta sordidata similis est angelis Dei et si iam illa quae promissa est sanctis in speciem solis claritate circumdatur, digne hanc perfectionem non uoce sed habitu profitetur. uerumtamen praesumptio ista perditio est; quin potius huiusmodi homini expedit, ut non suum cor sed Paulum, magistrum gentium, audiat et sequatur simulque oret cum eo, cui oranti respondeat Dominus: sufficit tibi gratia mea; uirtus autem in infirmitate perficitur.","prev":{"citation":"Liber Apologeticus 32.7","label":"Chapter 32","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/32.7"},"next":{"citation":"Liber Apologeticus 33.1-2","label":"33.1 to 33.2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/33.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/orosius-paulus/liber-apologeticus/33.1"},"credit":{"text":"Orosius, Paulus, Liber Apologeticus, ed. Karl Zangemeister. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0215c/stoa002/stoa0215c.stoa002.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}