{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Catalogus illustrium medicorum 57","citation":"Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum 57","ref":"57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/57.md","author":{"name":"Otto Brunfels","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels"},"work":{"title":"Catalogus illustrium medicorum","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum","urn":null},"verse":false,"words":214,"text":"Discipulus fuit primum Satyri cuiusdam admodum praecellentis. Inde Pelopis Smyrnaei. Satyrum illum quod tanti fecerit, in caussa fuit, quod hic aliquando Quin ti discipulus fuisset. Quintus ille tanto in precio fuit, ut neminem habuerit ea aetate secundum. Sed & alios quoque auditum adijt & salutatum, quos comperisset aliquando à Quinto pependisse, illique auditores fuisse: ueluti Numesianum illum Corinthium. Haud scio an il le fuerit Quintus, cuius subinde meminit de sanitate tuenda lib. iij. Quintum respondisse dicunt, cum perconctanti gymnastae, quam unctio uim haberet. Respondit, uestis submouendae. ijsdem enim quibus nunc usus B sum uerbis, tum gymnasten rogasse, tum respondisse Quintum ferunt. Simile Quinti apophthegma est, quod de urinis circumfertur. Nempe eas nosse, ad pictorem pertinere. Etiam illud quod de calido, frigido, humido, & sicco aiunt, utique balnearum ea esse nomina: quae ipse sane nemini, uel Thessali sectatorum impu ne dicere; nedum Quinto permiserim. Quippe scurrarum huiusmodi facetiae sunt, haud quaquam hominis tam gra uem artem profitentis. Hactenus Galenus. Alexandriae cum aliquandiu egisset, totaque perlustrata Aegypto, ac uiginti octo annos iam habens, in patriam redijt, omniaque quae nouerat pharmaca amicis dedit: ut ea per experientiam confirmaret, quae ab C alijs didicerat. Testatur id de se lib. pharmacorum. ij. Nihil medicaminum exhibuit ulli, quod ipse non antea in se ipso fuisset expertus. Vt inquit de morbis curandis lib. V.","prev":{"citation":"Catalogus illustrium medicorum 56","label":"DE IASO, & PANACAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/56"},"next":{"citation":"Catalogus illustrium medicorum 58","label":"DE IASO, & PANACAEA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-brunfels/catalogus-illustrium-medicorum/58"},"credit":{"text":"Otto Brunfels, Catalogus illustrium medicorum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Catalogus_illustrium_medicorum","quality":"ocr"}}