{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 130-138","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 130-138","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/130.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"Post paucos vero dies factum est prelium ad Pozolum inter Mediolanenses, qui erant in guarda Terdone, et Papienses, qui ad iam dictum locum de Pozolo causa custodiendi eum iverant. Ibique in eo prelio multi ex Mediolanensibus et Papiensibus ab utraque parte capti in carcerem detrusi sunt; sed tamen plurimi ex Papiensibus tunc capti fuerunt. Interea rex Fredericus cum a Terdona discessit, tunc Romam pergens, multa castra multique principes Longobardie , Tuscie, Romanie ei se subdiderunt. At ipse rex Romam pergens ibique a domino papa Adriano honorifice susceptus et apud sancti Petri basilicam incoronatus Dei favente misericordia imperator est effectus. Postremo ipse imperator ibi permanens ac a senatoribus Rome aliisque ipsius civitatis maioribus suum ius et rationem seu etiam usum plane ac humiliter exigens nec eis aliquid malum facere volens, ipsi Romani omnimodo id eidem facere recusantes et colla eorum iugo quasi abiecto temere adversus eum erigentes, non solum in civitate ultra Tiberim se nolle vel non debere ei hoc facere pretenderunt; sed maxima superbia commoti ex hac parte Tyberis per pontem, qui est supra ipsum flumen in Isolella, cum armis ad bellum faciendum preparati ipsi imperatori obviam venerant. Imperator vero cum eius exercitu, ut eos sic omnes, equites et pedites, armatos ad bellum venientes prospexit, omnes suos ad arma accipienda festinare precepit. Qui cum arma festinanter accepissent, omnes in bello prosiluerunt ac cum ipsis Romanis fortiter se commiscuerunt. Imperator itaque cum Teutonicis aliique etiam omnes, qui cum eo in eius exercitu fuerant, acriter cum Romanis dimicantes , multis etiam ab utraque parte in campo interfectis multisque vulneratis, plerisque etiam ex equis deiectis, tandem Romani vim imperatoris eiusque exercitus sustinere non valentes terga ad fugiendum verterunt. Imperator vero cum suo exercitu eos acriter persequens et multos in ipsa fuga vivos capiens multosque etiam interficiens usque in Tyberim eos fugare non cessavit.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 120-129","label":"120 to 129","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/120","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/120"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 139-150","label":"139 to 150","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/139","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/139"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}