{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 16-22","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 16-22","ref":"16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/16.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":305,"text":"Ad quod ipsi Mediolanenses ac Papienses, Placentini quoque atque Cremonenses et Cremenses ac Pergamenses in omni ebdomada venientes in Laudensium domibus hospitabantur; unde ipsi Laudenses multum proficientes inde ditabantur. Cum autem, karissime domine, Mediolanenses prospexerunt ipsos Laudenses in rebus et personis valde multiplicari, maxime condoluerunt; atque quorundam sapientum Mediolani communicato consilio, ad diminutionem Laudensium et ut in rebus atque personis decrescerent, iam dictum mercatum de burgo Placentino, in quo prius fieri solitum fuerat, abstulerunt et in quodam campo aperto, ubi nullus habitabat, ipsum fieri constituerunt ac ipsos Laudenses ibi mercatum deinceps facere compulerunt. Ob quam rem, sanctissime rex, ego et quam plures homines de Laude ad inopiam devoluti fuimus. Quapropter deprecor vos, clarissime rex, ac universos principes vestros hic astantes, quatenus rogent vos, ut per litteras vestras ac nuncium vestrum Mediolanensibus precipiatis, quod predictum mercatum Laudensibus restituant ac in eum locum, in quo fieri solitum fuerat, adhuc eis facere permittant.〉 Quod namque omnes principes annuentes unanimiter regi persuaserunt, ut, sicut Albernardus dixerat, ita perficeret. Rex itaque, qui pius fuerat et misericors, statim cancellarium suum vocavit ac litteras, que sic dicerent, sicut Albernardus dixerat, eum statim facere precepit; et cuidam suo legato Sicherio nomine iussit, quatenus litteras susciperet Mediolanumque deferret ac viva voce Mediolanensibus ex parte ipsius precipiat, ut, sicut littere eis nunciaverint, ita omnino peragant. Quo sic peracto predicti Laudenses a curia discedentes Laudeque redeuntes ac communicato consulum consilio aliorumque sapientum de Laude, qui credentiam consulum Eurarant, omnia, que ad regem fecerant, ac ea, que ab ipso impetraverant, per ordinem eis patefecerunt. Cum autem Laudenses consules aliique de Laude sapientes hoc audierunt, quamvis non firmiter crediderunt, tamen valde omnes ipsos increpaverunt ac multas iniurias et turpia verba ipsis dixerunt ; ipsos etiam de terra se deiecturos, si verum esset, minati fuerunt; insuper etiam illis firmiter preceperunt, ne cui unquam illud amplius dicerent, nisi statim mori desiderarent.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 7-15","label":"7 to 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/7"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 23-27","label":"23 to 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/23"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}