{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 338-346","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 338-346","ref":"338","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/338","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/338","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/338.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":275,"text":"Omnibusque his in campo mortuis relictis, ex aliis plerosque ceperunt; aliosque omnes ita graviter ferunt, quod maxima copia eorum per portam, quam exiverant, redire non valens intra fossatum ipsius castri Creme, quamvis maxima intus foret aqua, se pro nimio mortis timore proiecit. Qui quamvis ensium mortem vitaverunt, tamen in ipsa aqua fere omnes periclitaverunt. Alii vero Teutonici ad predictum manganum currentes ita viriliter ipsum ab igne defenderunt, quod non nisi tres vel quattuor crates, que ante ipsum manganum posite fuerant, ex ipso mangano combuste fuerunt; cetera vero omnia ipsius mangani ligna illesa permanserunt. Cremenses etenim per fossatum ipsius castri cum naviculis et rampinis ferreis euntes, suos, qui in fossatis necati fuerant, quos invenire potuerunt, lugendo ac maxime se contristantes foras extraxerunt. Preterea imperator gattum maximum, cuius par nec similis unquam visus fuit, usque supra fossatum ipsius castri et una cum alio minori gatto ducere fecit fossatumque ipsius castri ex terra impleri precepit. Sed cum nimis grave ex sola terra fossatum impleri videretur, venit ipsemet imperator Laude petiitque Laudensibus in concione publica, quatenus ipsi Laudenses pro eius amore vegetes, si quas haberent vacuas, quas sibi sine ipsorum incommodo dare possent, ei tribuerent ipsasque etiam Creme deferre facerent. Laudenses namque omnes leti magno gaudio se multas ei daturos statim spoponderunt . Alio namque die predicti Laudenses plus de ducentis vegetibus ad imperatorem Creme duxerunt. Imperator itaque omnes ex terra impleri precepit; posteaque in fossato castri ita plenas proicere fecit sicque super ipsas terram et ligna, que Laudenses plus de duobus milibus plaustris ei traxerant, iactare precepit et ita viam predicto gatto facere destinavit, per quam ipse gattus usque ad murum ipsius castri destruendum facile ire seu duci potuisset.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 329-337","label":"329 to 337","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/329","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/329"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 347-353","label":"347 to 353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/347"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}