{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 354-359","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 354-359","ref":"354","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/354","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/354","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/354.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":306,"text":"Alberto autem Rubeo da Crema crura frangere; Ioanni quoque Garesi brachium ruperunt. Cumque imperator nequiciam illorum tam validam esse cernens vidensque etiam illos neque patribus neque filiis nec parentibus nec amicis parcere, – tum quia illos interficere, qui adhuc super castellum vivi fuerant, dimittere noluit, tum quia Cremenses maximos lapides ultra modum, qui unquam crederetur, nisi oculata fide videretur, quottidie die nocteque super ipsum castellum proicientes ipsum castellum in quadam parte paululum iam colliserant – iussit imperator ipsos obsides, qui adhuc vivi fuerant, de castello deponi ac ipsum castellum, ut melius fortiusque quam esset aptaretur et cohoperiretur, retroduci. Et ut imperator precepit, ita peractum est. Supra ipsum vero castellum erant adhuc vivi Niger Grassus filius, Squarzaparte de Businate, Ugo Crusta aliique quam plures de Mediolano; de Crema vero fuerant Iohannes Garesi, Ardericus Blanchus, Albertus Russus, Sozo Berondi multique etiam alii, quorum nomen nunc ignoramus. Sed postquam Mediolanenses, qui in Crema fuerant, atque Cremenses patres ac filios et parentes et amicos eorum, quos supra castellum lapidibus interfecerant, mortuos esse prospexerunt , tunc ipsi valde dolentes atque maxima ira et dolore commoti, statim super Teutonicos et Cremonenses atque Laudenses, quos captos ex carcere supra scrimalias atque machinas muri ipsius castri deduxerant, irruentes, plerosque ad imperatoris dedecus ipso etiam vidente interfecerunt; inter quos Albrigonus Lecabaffa de Laude et Belletus Mastagius de Cremona fuerunt. Preterea quia imperator, ut Cremenses sanos ac salvos sibi se traderent, magis diligebat, quam ipse maxima vi eos caperet, quia sciebat maximam eorum copiam gladio fore perituram, si eos virtute superaret ac ipsum castrum pugnando vinceret, fecit duos ipsorum quos captos habebat in campo prope portam de Serio in curiam adduci; et conquestus est omnibus principibus ibi astantibus de illis duobus, dicens se velle curiam iudicare, si ipsi – tum quia in banno ipsi positi sunt, tum quia versus eum pugnantes periuri effecti fuerant – si idcirco mori deberent an non.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 347-353","label":"347 to 353","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/347","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/347"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 360-372","label":"360 to 372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/360","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/360"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}