{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 383-392","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 383-392","ref":"383","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/383","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/383","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/383.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":293,"text":"Erat enim ipsum castellum plus de septuaginta brachiis altum et plus de triginta longum et latum, ita quod, qui supra ipsum castellum fuerant, fere per totum castrum Creme nullus se movere poterat, quem ipsi videre non possent; ac pro maxima parte ipsius castri lapides ac pillottos proicere leviter poterant. Que res pernimium pavidos ipsos Cremenses reddebat. Interea quadam die, in qua tunc fuit pascha epiphanie, venerunt Cremenses supra quandam machinam, quam fecerant supra travatam illam, quam ipsi ex lignis et terra intus iuxta murum castri composuerant. Adduxeruntque cararias multas plenas ex lignis siccis sulfure et lardo atque oleo seu axungia et pice liquida madefactis. Cumque super ipsam machinam habuerunt, cum manticis, quos ibi habebant, ignem in ipsis carariis accenderunt. Postea cum bene accense fuerant , per quendam pontem ligneum, quem super ipsam machinam fabricatum ita habebant, quod foris de ipsa machina plus de decem brachiis iactabant, ipsas cararias versus ipsum gattum, ut eum comburerent, mittere intendebant. Quare ipsas cararias sic undique accensas ac maximam flammam iactantes, unam post alteram, iuxta gattum imperatoris proiecerunt. Imperator itaque, qui tunc temporis sub ipso gatto fuerat, aliique etiam, qui cum ipso tunc aderant, aquam atque terram super ipsum ignem proicientes et ab hora tercia usque ad vesperas ipsum ignem semper extinguentes , ita viriliter se defenderunt, quod gatto illeso manente nullum malum inde habuerunt. Inter hec autem dux Conradus frater imperatoris, comes Robertus de Basavilla , comes Otto, qui fallizusgravus dicitur, aliique multi principes a castello imperatoris usque ad portam de Umbriano multos gattos ex cratibus fecerunt, ex quibus fossatum in multis partibus ex terra et lignis implebant. Teutonici tamen sub ipsis gattis cum arcubus et balestris occulte morantes Cremenses intus iuxta murum ipsius castri sive supra scrimalias seu machinas ipsius castri sive de subtus euntes mirabiliter ipsos ignorantes sauciabant.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 373-382","label":"373 to 382","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/373","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/373"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 393-399","label":"393 to 399","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/393","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/393"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}