{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 433-439","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 433-439","ref":"433","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/433","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/433.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":294,"text":"In sequenti vero die Mercurii, in quo fuit festivitas beati Blaxii martiris et que fuit tercio die mensis Februarii, Cremonenses omnes reversi sunt Cremonam. Imperator deinde cum omni suo exercitu Papiam perrexit. Sed ea tempestate magna discordia erat inter papam Victorem, qui prius vocabatur Octavianus, et Rolandum cancellarium, qui in electione sua vocatus fuerat Alexander, qui similiter ad papatus honorem levatus erat. Ob quam dissensionem imperator olim mandaverat suos legatos, scilicet comitem Ottonem pallatinum et comitem Guidonem de Blanderate ac......., ad Octavianum atque Alexandrum, rogans eos, quod vel usque ad proximum caput ieiunii Papiam venirent suas rationes allegaturi coram archiepiscopis , episcopis, abbatibus aliisque religiosis et coram ipso imperatore, Romane ecclesie advocato, ibique per Dei virtutem tam detestabilis dissensio limitaretur. Mandaverat etiam archiepiscopis , episcopis atque abbatibus de Alamania et de Burgondia atque de Longobardia, de Tuscia quoque et Apulia ac de Romania ac de aliis partibus imperii, patriarche quoque de Aquilea, ut in predicto capite ieiunii Papie forent audituri discordiam inter Octavianum nunc papam Victorem vocatum et Rolandum papam Alexandrum nominatum et ut auditis utriusque rationibus, quis iustius ac rationabilius deberet esse apostolicus, diiudicarent; dicens esse pocius in veritate cognoscere, quis ipsorum magis foret catholicus atque iure in apostolica dignitate dignior existeret, quam sic prevaricantes et, quis eorum in veritate deberet esse papa, ignorantes et, cum unus tantum apostolicus esse debeat in toto orbe, duos tenentes, animas suas propter talem discordiam amitterent. Octavianus vero legatos audiens imperatoris eosque magno gaudio suscipiens et predicte dissensionis desiderans audire sententiam sanctorum virorum, ad prefixum terminum se venturum legatis promisit. Rolandus autem eisdem legatis renuntiavit se minime venturum ad talem conflictum, dicens se a nemine debere iudicari, cum ipse omnes alios iudicare debeat; et sic respondit, acsi iam esset in concordia et sine aliqua dissensione ad apostolicatus honorem sublimatus.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 421-432","label":"421 to 432","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/421","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/421"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 440-446","label":"440 to 446","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/440"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}