{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 440-446","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 440-446","ref":"440","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/440","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/440","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/440.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":314,"text":"Octavianus vero ad terminum statutum veniens et patriarcha Aquilegie multique archiepiscopi et episcopi ac abbates aliique quam plures religiosi viri, pro quibus imperator miserat, Papie omnes congregati sunt. Cum igitur orthodoxorum Papie congregatorum universitas in nomine Domini consedisset, causa sedis apostolice per aliquot dies continuos remoto omni seculari iudicio legitime et canonice agitata et diligenter inspecta, sufficienter et canonice in conspectu concilii per testes ydoneos est probatum: dominum papam Victorem et nullum alium in basilica beati Petri a saniori parte cardinalium peticione populi Romani et consensu et desiderio cleri fuisse inmantatum et quod presente et non contradicente Rolando quondam cancellario in cathedra beati Petri fuerit collocatus et quod ibi ei a cardinalibus et clero Romano 〈Te Deum laudamus〉 gloriose est decantatum et inde ad palacium cum bandis et aliis papalibus insigniis est deductus . Probatum est etiam, quod eo tempore, quo electio Rome celebrabatur, erant in Urbe tantummodo XXI cardinales; cardinalis autem Sancti Petri ad Vincula erat Anagnie infirmus, qui consensum et voluntatem suam aperuit domino cardinali Sancti Martini et domino Guidoni Cremensi. Ex quibus omnibus cardinalibus cum dominus Victor, tunc Octavianus, et Rolandus segregati fuissent, remanserunt tantum XX electores; quorum novem sanioris consilii et nulla coniuratione fedati, quorum prima vox erat in electione, dominum Victorem una cum capitulo beati Petri peticione populi, consensu et desiderio cleri, annuente ordine senatorum et nobilibus Romanis, dominum Victorem elegerunt. Et clerus et populus secundum consuetudinem interrogatus per scriniarium, si placeret, tribus vicibus clara voce respondit: 〈Placet〉. Probatum est etiam, quod Rolandus XIIº die post domini Victoris promotionem ab Urbe egressus apud Cisternam prope terram Siculi in loco non celebri primo est inmantatus. Probatum est quoque, quod in secundo die post promotionem domini Victoris Rolandus interrogatus a rectoribus cleri Romani et a clericis de sua cardinalia, si domino Victori esset obediendum, expresse confessus est se nunquam fuisse inmantatum; et expresse dixit: 〈Ite et obedite ei, quem inmantatum esse videtis〉.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 433-439","label":"433 to 439","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/433","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/433"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 447-453","label":"447 to 453","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/447","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/447"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}