{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 463-470","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 463-470","ref":"463","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/463","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/463","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/463.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":297,"text":"Deinde cum ipsis Laudensibus equitibus atque peditibus profectus est ad pontem, quem Mediolanenses ad Pontirolum reedificaverant suis maximis sumptibus, castrumque Pontiroli cepit et ipsum concremans dissipavit; ipsum quoque pontem de Pontirolo destruxit – et in Aduam proiectus est – atque ad civitatem Laude rediit. Post paucos vero dies imperator, qui multos poterat pati labores, cum Laudensibus equitibus atque peditibus et cum parte equitum Cremonensium , qui ex mandato imperatoris Laude venerant, et cum quadam pretheria Laudensium ad capiendum Pontirolum reversus est, ubi quedam ecclesia bene armata et munita hominibus remanserat ; ipsamque partim bello partim ipsius pretherie pavore capiens, homines qui ibi aderant cepit et ipsos bonis suis expoliatos Laude duci precepit. Deinde Faram rediens ipsumque Fare castrum post diu factum ibi prelium capiens et homines de Fara cum maxima preda bonorum, que in castro fuerant, Laude referens, maximam copiam equitum Mediolani ex altera parte Adue supra ripam conspexit. Qui venerant illuc, ut ipsum imperatorem offenderent, si possent; putantes eum cum solis Laudensibus Pontirolum ivisse, sicut alia vice fecerat. Et tunc Mediolanenses ad quendam vadum Adue nimis altum venerunt, simulantes se velle transire et imperatorem invadere, ut milites, qui cum imperatore erant, allicerent ad flumen transeundum, ut in aqua, que nimis erat ibi discurrens et alta, periclitarentur. Imperator vero, peritissimus omnibus suis militibus, precipi fecit, ne aliquis ad Mediolanenses curreret nec aquam transiret. Quidam tamen bellorum avidi versus Mediolanenses per medium vadum currere volentes in aqua se proiecerunt, ex quibus evaserunt aliqui; et plerique in ipsa aqua periclitati sunt, inter quos fuit Ricchus Sacchus de Laude et Osbertus Vetulus de Cremona et quidam alii. Post paucos vero dies imperator cum Cremonensibus et Papiensibus aliisque civitatibus Longobardie ad comitatum Mediolanensium devastandum perrexit et ibi multa devastavit ; ac per Novariensium episcopatum Papiam rediens, universis Ytalie militibus, qui secum iverant, domum redeundi licentiam prestitit.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 454-462","label":"454 to 462","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/454","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/454"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 471-478","label":"471 to 478","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/471","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/471"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}