{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 531-539","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 531-539","ref":"531","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/531","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/531","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/531.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":284,"text":"In hac tamen ambiguitate communi consilio Cremonensium atque Laudensium decernunt, ut ducenti equites de Cremonensibus et octuaginta de Laudensibus ad imperatoris auxilium pergant, aliis omnibus tam militibus quam peditibus Laude remanentibus. Igitur in die Mercurii, in quo fuit festivitas sancti Laurentii, omnes predicti equites circa vesperas iter arripiunt, copiam victualium imperatori maxime necessariorum , sicut per litteras Laudenses acceperant, secum ducentes ; quod equidem in maximum eorum detrimentum redundavit . Propter asinos enim pane onustos et pigre incedere valentes tantam in itinere moram fecerunt, quod ipsa die et in nocte proxima tota ambulantes non potuerunt ire nisi usque Marlianum. In quo loco quidam miles Mediolani videns eos ire ad imperatorem et belli peracti conscius per aliam viam subito ad exercitum Mediolanensium currendo equitavit, eis aperiens, qualiter Cremonenses et Laudenses prelii peracti nescii ad imperatorem pergerent. Quo audito Mediolanenses dato signo inpigre ad eos equitant et ipsos invenerunt inter locum Canturii et castrum, quod dicitur Baradellum, quasi circa horam terciam diei Iovis supra quandam aquam et paludem, ubi dicitur ad Aquam Nigram. Ibique magno clamore super eos ex improviso irruentes, cum aliquibus Cremonensibus et Laudensibus subito revenientibus bellum inceptum est. Et aliquibus utrinque mortuis, aliis vero captis, non valentibus Cremonensibus et Laudensibus resistere in fugam sunt prorupti; quorum aliqui fortuito per quandam fugientes viam bene evaserunt; alia vero magna pars per mediam aquam paludis, quam parvam extimabant, transeuntes , pre magnitudine luti, quod erat in aqua, vix transire poterant, equis et armis in luto relictis. Ibique fuerunt capti de Laudensibus decem equites et quattuordecim de Cremonensibus , ducentis equis ibi amissis. Imperator vero, qui tunc erat in Baradello, subito que gerebantur cognoscens, confestim in occursum Laudensium et Cremonensium venit quattuorque cepit de Mediolanensibus, qui paludem transiverant, reliquis in fugam conversis.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 523-530","label":"523 to 530","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/523","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/523"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 540-549","label":"540 to 549","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/540","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/540"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}