{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 561-571","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 561-571","ref":"561","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/561","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/561.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":295,"text":"In die vero Veneris, que fuit quarto kalendas istius mensis Novembris, Mediolanenses, qui pontem custodiebant de Pontirolo, qui tunc levabatur, cum comite Henrico de Crema aliisque militibus Cremensibus a Dovaria versus Laude venientes fere usque iuxta portum publicum velociter cucurrere, maxima ipsorum parte infra villam Dovarie relicta, ut ibi latitarent et Laudenses ex inproviso caperent. Laudenses autem, ut clamorem audierunt, cum magno fremitu ultra pontem Adue subito armati equitantes et acriter Mediolanenses insequentes, antequam Dovariam redire possent, eos ceperunt. Et cum de Laudensibus nondum essent ibi congregati plus de viginti, qui alios precesserant, inter Mediolanenses ferientes aliquos ex eis prosternaverunt de equis atque Albertum de Arzago cepere, reliquis Mediolanensibus prorumpentibus in fugam, quia nolebant resistere, donec ad suos latitantes confugissent. Interea latitantes aspicientes, quod Laudenses iam appropinquaverant, repente prosiluerunt, super Laudenses unanimiter irruentes. Quibus, utpote multitudini magne, Laudenses, qui adhuc ibi pauci fuerant, resistere non confidentes terga subito verterunt. Ibique de Laudensibus quattuor sunt capti: videlicet Arialdus de Arziago, qui fuit Mediolanensis, sed post captionem Creme civis Laude fuerat effectus, et Bernardus de Bagnolo, qui de alia captione iam fuerat redemptus, et Otto Denarius atque Manfredus Morena meus filius. Quibus captis Mediolanenses et Cremenses reverti ceperunt. Interea Laudenses tam hi, qui precesserant, quam hi, qui persequebantur, insimul collecti usque prope castrum Ripalte post Mediolanenses equitaverunt. Quos Mediolanenses conspicientes, revolutis abenis steterunt, Laudensibus quoque stantibus et eos a longe prospicientibus; utraque enim acies alteram formidans, neutra alteram fuit ausa invadere. Laudenses vero, cum per aliquod tempus sic dubii stetissent, videntes, quod nihil possent ledere Mediolanenses , tum quia plures illis erant, tum etiam quia castrum Ripalte foret eis ad tutelam, cum iam nox esset, domum revertuntur . Et in ea tota yeme stetit imperator Papie cum militibus, quos episcopi et alii principes Longobardie sibi tribuerant, et paucis Teutonicis.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 550-560","label":"550 to 560","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/550","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/550"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 572-582","label":"572 to 582","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/572"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}