{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 572-582","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 572-582","ref":"572","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/572","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/572","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/572.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":288,"text":"Preterea in prima dominica quadragesime, que fuit anno ab incarnatione Domini MºCºLXIº duodecimo die mensis Marcii indictione nona et in qua fuit tunc festivitas sancti Gregorii, venerat militia Placentinomm in Laudexanam; et se occultaverant in quodam nemore, quod dicitur in Bulchignano prope Meregnanum, ut Laudenses caperent, si quos invenirent. E contrario vero Laudenses precedenti nocte equitaverant versus easdem partes, ut Placentinos offenderent, si quos invenirent in Laudexana. Et cum ipsi quoque in predicto nemore se deberent occultare, in primo diei ortu viderunt Placentinos in nemore latitantes. Placentini quoque cernentes Laudenses inermes adhuc, utpote huius latitationis ignaros, velociter bene armati super eos currunt. Quibus inprovidis huius rei et sine destrariis et absque armis venientibus, non valentibus Placentinorum multitudini resistere, in fugam sunt promoti multique ex eis capiuntur. Inter quos fuit Ogerius de Villa, Oldratus Mondalinus, Petracius de Pusterla, Gualterius de Rico, Oliverius, Iacobus et Zerlus de Abonis et Castellus de Cuzigo et Maldottus de Vignate, Mussus Circamundus, Otto Mediusparente, Vivianus de Vavri, Albertus Bardonus, Anselmus de Conello, Mussus Garbanus, Zanucillus de Guasco. Et de servitoribus communis Laude fuerunt capti: Gracianus, Bonusioannes de la Turre, Gofredus Aravitus et quam plures alii. Albertus vero de Sesto fuit ibi occisus. Ex Placentinis autem duo a Laudensibus capiuntur, Ubertus scilicet de la Porta et quidam alius, et quinque ipsorum equi. Deinde sequenti die Veneris, qui fuit septimo decimo die predicti mensis Marcii, proficiscuntur Mediolanenses obsidere castrum de Castilione, quod est in comitatu Sepriensi, cum manganis et petreriis et gattis; ipsumque fortiter expugnant. E converso hi, qui fuerant in castro, se pro posse muniunt, suos edificantes manganos; et cum optimis balistis sepe sagittantes ac Mediolanenses multociens ex inproviso aggredientes multos sauciant, plerosque occidunt, alios capiunt; et non valentes postremum resistere intra castrum se reducunt.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 561-571","label":"561 to 571","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/561","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/561"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 583-591","label":"583 to 591","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/583","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/583"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}