{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Historia Frederici I 603-615","citation":"Otto Morena, Historia Frederici I 603-615","ref":"603","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/603","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/603","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/603.md","author":{"name":"Otto Morena","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena"},"work":{"title":"Historia Frederici I","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i","urn":null},"verse":false,"words":276,"text":"In sequenti vero die Mercurii castra mutantes apud Sanctum Dionisium hospitati sunt. Et tunc Mediolanensibus ab illa parte armatis exeuntibus magnoque prelio cum Papiensibus aliisque Longobardis incepto, captus est quidam nobilis Mediolanensis, qui vocabatur Adam de Palatino; eumque statim fecit imperator videntibus Mediolanensibus suspendi. Et aliquibus utrinque captis et aliis vulneratis, quibusdam quoque mortuis prelium dirumpitur. Item sequenti die Iovis Mediolanenses usque ad castra pergunt. Quibus Papiensibus aliisque Longobardis acriter obstantibus, post magnam inter eos pugnam commissam tandem Mediolanenses, utpote pauciores, usque ad fossatum violenter expincti sunt. Aliqui ex eis capiuntur , alii morti donantur magnaque pars vulneratur; alii vero in fossatum corruentes necantur ceteris intra propugnacula receptis. Ex parte quoque Papiensium aliorumque Longobardorum, qui fuerant ad prelium, alii capti, plerique vulnerati, aliqui etiam mortui sunt, Teutonicis imperatoris preceptum timentibus non accedentibus ad bellum; preceperat eis, ne quis cum Mediolanensibus prelium inciperet. Preterea imperator inde discedens ad portam Cumacinam et portam Vercellinam cum exercitu consedit. At Mediolanenses denuo belli fortunam temptantes, cum exercitu imperatoris prelium incipiunt. Multi utrinque sauciantur, gladiis res geritur, maxima vi certatur, alii confodiuntur, alii plerique de equis deiciuntur, alii neci traduntur. Postremo tamen non valentes Mediolanenses, qui civitatem exiverant, tante multitudini resistere, intra portam repelluntur; alii in vallum precipitantur, ut assolet in angustis locis, dum omnes properent invicem sibi officientes. Deinde imperator circa Mediolanum usque ad portam Ticinensem proficiscens totas segetes devastavit, vites et arbores succidit; et circa Mediolanum fere per decem dies se revolvens omnia, que circa Mediolanum erant, devastavit. Denique a civitate secedens blavas et vites ac arbores locaque per decem et etiam per quindecim miliaria distantia a civitate dissipando, cum omni suo exercitu Comazum et Cornelianum , qui dicitur Bertari, revertitur.","prev":{"citation":"Historia Frederici I 592-602","label":"592 to 602","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/592","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/592"},"next":{"citation":"Historia Frederici I 616-622","label":"616 to 622","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/616","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/otto-morena/historia-frederici-i/616"},"credit":{"text":"Otto Morena, Historia Frederici I. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000687.zip","quality":"proofread"}}